XVIII. DE AVRO. [1] Aurum ab aura
dictum, id est ab splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat. Vnde et Vergilius (Aen.6,204):
Discolor inde auri per ramos aura refulsit,
hoc est splendor auri. Naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat
luce alia repercussus. Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendiosus reddit.
[2] Obryzum aurum dictum quod obradiet splendore; est enim coloris
optimi, quod Hebraei 'ophaz', Graeci KIRRON dicunt. Brattea dicitur
tenuissima lamina, APO TOU BREMETOU, qui est ONOMATOPOIEIA crepitandi, E APO
TOU ðBRATUNð lamina. [3] Pecunia prius de pecudibus et proprietatem
habebat et nomen; de corio enim pecudum nummi incidebantur et signabantur.
Postea a Saturno aereus nummus inventus; ipse enim signare nummos et scribi
constituit. [4]Propterea et aerarium Saturno a gentilibus consecratum
est. Alii, ut superius, pecuniam a petudibus appellaverunt, sicut a iuvando
iumenta sunt dicta. Omne enim patrimonium apud antiquos peculium dicebatur a
pecudibus, in quibus eorum constabat universa substantia; unde et pecuarius
vocabatur qui erat dives, modo vero pecuniosus. [5] Antiquissimi
nondum auro argentoque invento, aere utebantur. Nam prius aerea pecunia in usu
fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea, qua coepit, et
nomen retinuit. Vnde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit, et
ipsud solum recondebatur, auro argentoque nondum signato; ex quorum metallis
quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo
metallo unde initium sumpsit. [6] Thesaurum iuxta Graecam proprietatem
APO TES THESEOS, a positione, hoc est a reposito, nominatur. Num THESIS positio
dicitur, et est nomen ex Graeco Latinoque sermone conpositum. Nam THES Graeci repositum dicunt, Latini aurum, quod iunctum sonat
repositum aurum. Auraria
nomen habet ab auro. [7] Tributa vero, eo quod antea per tribus
singulas exigebantur, sicuti nunc per singula territoria. Sic autem in tres partes divisum fuisse Romanum populum constat, ut
etiam qui praeerant in singulis partibus tribuni dicerentur: unde etiam
sumptus, quos dabant populi, tributa nominarunt. [8] Vectigalia sunt tributa, a
vehendo dicta. Stipendium ab stipe pendenda nominatum; antiqui enim adpendere
pecuniam soliti erant magis quam adnumerare. Moneta appellata est quia monet ne
qua fraus in metallo vel in pondere fiat. [9]
Nomisma est solidus aureus vel argenteus sive aereus, qui ideo nomisma dicitur
quia nominibus principum effigiisque signatur. Prius nummus ARGUROS
nuncupabatur, quia quam plurimum ex argento percutiebatur. [10] Nummi
autem a Numa Romanorum rege vocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus
notavit et titulo nominis sui praescripsit. [11] Folles dicuntur a sacculo quo
conduntur, a continente id quod continetur appellatum. [12] In
nomismate tria quaeruntur: metallum, figura et pondus. Si ex his aliquid
defuerit, nomisma non erit. [13] Tria sunt autem genera argenti et
auri et aeris: signatum, factum, infectum. Signatum
est quod in nummis est; factum, quod in vasis et signis; infectum, quod in
massis; quod et grave dicitur, id est massa. In notitiam autem formarum metalla
ita venerunt; dum enim quocumque casu ardentes silvae exquoquerent terram, quae
calefactis venis fudit rivos cuiuscumque structurae, [14] sive igitur
aes illud fuerat sive aurum, quum in loca terrae depressiora decurreret,
sumpsit figuram, in quam illud vel profluens rivus vel excipiens lacuna
formaverat. Quarum rerum splendore capti homines quum ligatas adtollerent
massas, viderunt in ea terrae vestigia figurata; hincque excogitaverunt
liquefactas ad omnem formam posse deduci.