XIX.
DE ARGENTO. [1] Argentum non longe a Graeca appellatione
distat; hoc enim illi ARGURON vocant. Cui mirum in modum illud ut, dum candidum
sit, inpressum corpori liness nigras reddat. [2] Argentum vivum dictum
quod excidat materias in quibus inicitur; hoc et liquidum, quia percurrit.
Invenitur specialiter in metallis sive in argentariis fornacibus guttarum
concretione tectis inhaerens, saepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum
vel puteorum limo. Fit etiam et ex mineo inposito conchulae ferreae patena
testea superposita; tum circumlito vasculo circumdantur carbones, sicque
argentum vivum ex mineo distillat; sine hoc neque argentum neque aes inaurari
potest. [3] Tantae autem virtutis est ut, si super sextarium argenti
vivi centenarium saxum superponas oneris, statim resistit. Sin vero auri
scripulum, levitatem eius raptim sinu recipit; ex quo intellegitur non pondus,
sed naturam esse cui cedit. Servatur autem melius in vitreis vasculis; nam
ceteras materias perforat. Potui autem datum interficit ponderis causa. [4] Argenti
purgamenta LITHARGUROS, quam nos spumam argenti appellamus. Fit enim ex argento et plumbo ita.