XX. DE AERE. [1] Aes ab splendore
aeris vocatum, sicut aurum et argentum. Apud antiquos autem prior aeris quam
ferri cognitus usus. Aere
quippe primi proscindebant terram, aere certamina belli gerebant, eratque in
pretio magis aes; aurum vero et argentum propter inutilitatem reiciebantur.
Nunc versa vice (Lucr. 5,1275):
Iacet aes, aurum in summum cessit
sic volvenda aetas commutat tempora rerum, et
quod fuit in pretio fit nullo denique honore.
Vsus aeris postea transiit in simulacris, in vasis, in
aedificiorum structuris; maxime et ad perpetuitatem monumentorum etiam publicae
in eis constitutiones scriptae sunt. [2] Cyprium aes in Cypro insula
prius repertum, unde et vocatum, factum ex lapide aeroso, quem cadmiam vocant;
et est ductile. Huic si addatur plumbum, colore purpureo fit. [3]
Aurichalcum dictum quod et splendorem auri et duritiam aeris possideat. Est autem nomen
compositum ex lingua Latina et Graeca; aes enim sermone Graecorum CHALKOS
vocatur. Fit autem ex aere et igne multo, ac medicaminibus perducitur ad aureum
colorem. [4] Corintheum est commixtio omnium metallorum, quod casus
primum miscuit, Corintho, cum caperetur, incensa. Nam
dum hanc civitatem Hannibal cepisset, omnes statuas aeneas et aureas et
argenteas in unum rogum congessit et eas incendit: itaex hac commixtione fabri
sustulerunt et fecerunt parapsides. Sic Corinthea nata sunt ex omnibus in unum,
nec hoc nec illud. Vnde et usque in hodiernum diem sive ex ipso sive ex
imitatione eius aes Corintheum vel Corinthea vasa dicuntur. Huius tria genera:
candidum unum, ad argenti nitorem accedens; alterum, in quo ipsius auri fulva
natura est; tertium, in quo aequalis cunctorum temperies. [5]
Coronarium ex ductile aere tenuatur in lamminas, taurorumque felle tinctum
speciem auri in coronis histrionum praebet; unde et appellatum. [6] Pyropum igneus color vocavit. Namque in singulas uncias
aeris additis auri scripulis senis praetenui brattea ignescit flammasque
imitatur; unde et pyropum dicitur. [7] Regulare aes dicitur quod ab
aliis ductile appellatur, quale omne Cyprium est. [8] Ductile
autem dicitur eo quod malleo producatur, sicut contra fusile qui tantum
funditur. Hoc et caldarium quod tantum funditur. Nam malleis
fragile est. Siquidem omne aes diligentius purgatis igne vitiis excoctisque
regulare efficitur. [9] Campanum quoque inter genera aeris vocatur a
Campania scilicet provincia quae est in Italiae partibus, utensilibus [et]
vasis omnibus probatissimum. [10] Aes omne frigore magno melius
funditur. Aes rubiginem celerius trahit nisi oleo perunguatur; servari autem id
optime etiam in liquida pice tradunt. [11] Inter
omnia metalla aes vocalissimum est et maximae potestatis. Ideo et aenea limina;
unde et Vergilius (Aen. 1,449):
In foribus cardo stridebat aenis.
Origo aeris cadmea et chalcitis. Purgamenta aeris cadmea, et aerugo, et aeris
flos. [12] Cadmia gignitur in metallorum aeris atque argenti
fornacibus insidente nidore. Namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmia
vocatur, sic rursus in fornacibus existit et nominis sui originem recipit.
[13] Aeris flos fit seu gignitur conflationibus, resoluto atque reliquato
aere, superfusa frigida. Repentina enim densatione tamquam de sputo reparatur
flos. [14] Aeruginem quoque aes creat. Nam lamminae aereae super vas
aceti asperrimi sarmentis superpositis atque ita distillantibus, quodex eo
cecidit in ipsum acetum teritur et cribratur.