XXI. DE FERRO. [1] Ferrum dictum quod
farra, id est semina frugum, terrae condeat. Idem et chalybs a Chalybe flumine,
ubi ferrum optima acie temperatur. Vnde et abusive dicitur chalybs ipsa
materies, ut (Virg. Aen. 8,446):
Vulnificusque chalybs.
[2] Ferri usus post alia metalla repertus est. Cuius postea versa in
opprobrium species. Nam unde pridem tellus tractabatur, inde modo cruor
effunditur. Nullum autem corpus tam densis inter se cohaerentibus et inplicitis
elementis quam ferrum; unde inest illi duritia cum frigore. Ferri autem
metallum pene ubique reperitur, sed ex omnibus generibus palma Serico ferro
datur. Seres
enim hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt. Secunda Parthico; neque alia
genera ferri ex mera acie temperantur; ceteris enim admiscetur mollior
conplexus. [3] Differentia ferri plurima iuxta terrae genus. Nam aliud
molle plumboque vicinum, rotarum ut clavorum usibus aptum; aliud fragile et aerosum,
culturae terrae conveniens; aliud brevitate sola placet clavisque caligariis;
aliud rubiginem celerius sentit. Stricturae vocantur hae omnes, quod non in
aliis metallis, ab stringendo apte vocabulo inposito. Aquarum vero summa
differentia est, quibus ferrum candens inmergitur quo utilior fiat, sicut
Bilbilis in Hispania et Tirassona, Comus in Italia. [4] In acuendo
ferro oleo delectatior fit acies; unde et tenuiora ferramenta oleo restingui
mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. A
ferro sanguis humanus sese ulciscitur; contactum namque celerius rubiginem
trahit. Cum ferro magnes lapis concordiam habet; sola enim haec materia vim ab
hoc lapide accipit retinetque longo tempore. Ex eodem lapide architectus quidam
Alexandriae templum concameravit, ut in eo simulacrum ferro in aere pendere
videretur. Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, conrumpitur: rubens non
est habile ad tundendum neque antequam albescere incipiat: aceto vel alumine
inlitum ferrum fit aeris simile. [5] Purgamenta ferri, rubigo et
scoria. Robigo est vitium rodens ferrum, vel segetes, quasi rodigo mutata una
littera; haec et aerugo ab erodendo; nam aerugo vitium est ferri ab erodendo
dicta, non ab aeramento. [6] Scoria vero purgamenta et sordes sunt
quae igne exquoquuntur: et dicta scoria quia de ferro excutitur. [7]
Rubigine autem caret ferrum, si cerussa et gypso et liquida pice perunguitur. Item rubigo ferramenta
non vitiat, si eadem medulla cervina vel cerussa mixta rosaceo unguitur.