XXII. DE PLVMBO. [1] Plumbum dictum
quod ex eo primum pilis factis maris altitudo temptata est. Huius duo genera sunt, nigrum et candidum; sed melius candidum, quod
prius in insulis Athlantici maris inventum est. Siquidem et in Lusitania et in
Gallicia gignitur, summa terra harenosa et coloris nigri, et pondere gravis;
interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis; lavant eas arenas,
et quod subsidit, quoquunt in fornacibus. Inveniuntur et in aurariis metallis
aqua missa calculi nigri et graves, et dum aurum colligitur, cum eo remanent;
postea separati conflantur et in plumbum album resolvuntur. Inde et cadem gravitas
plumbi quae auro. [2] Nigrum plumbum circa Cantabria abundat. Cuius
origo duplex est; aut enim solus ex sua vena prodit, aut cum argento nascitur
mixtisque venis conflatur. Huius primus in
fornacibus liquor stagnum est, secundus argentum; quod remanet, superaddita
vena rursusque conflata, fit nigrum plumbum. [3] India neque aes neque
plumbum habet; gemmis tantum et margaritis haec permutat. Nigro plumbo fistulas
lamminasque utimur. Laboriosius
in Hispania et Gallia eruitur plumbum, nam in Brittania summo terrae corio.