XXIII. DE STAGNO.
[1] Stagni etymologia APOCHORIZON, id est separans et secernens. Mixta
enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento
aes plumbumque secernit; alia quoque metalla ab igne defendit, et quum sit
natura aeris ferrique durissima, si absque stagno fuerit, uritur et crematur.
[2] Stagnum inlitum aereis vasis saporem facit gratiorem et conpescit
virus aeruginis. Specula
etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo, sicut ex plumbo, conficitur.