XXIV. DE ELECTRO.
[1]Electrum vocatum quod ad radium solis clarius auro argentoque
reluceat; sol enim a poetis Elector vocatur. Defaecatius est enim hoc metallum
omnibus metallis.[2]Huius tria genera: unum, quod ex pini arboribus fluit,
quod sucinum dicitur; alterum metallum, quod naturaliter invenitur et in pretio
habetur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una. Quas partes, etiam si
naturale solvas, invenies. Vnde nihil interesse natum an factum; utrumque enim
eiusdem naturae esse.[3]Electrum, quod est naturale, eiusmodi naturae
est ut in convivo et ad lumina clarius cunctis metallis fulgeat, et venenum
prodat. Nam si eo infundas venenum, stridorem edit et colores
varios in modum arcus caelestis emittit.