Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXV. DE PONDERIBVS. [1] Ponderum ac mensurarum iuvat cognoscere modum. Nam omnia corporalia, sicut scriptum est, a summis usque ad ima in mensura et numero et pondere disposita sunt atque formata; cunctis enim corporeis rebus pondus natura dedit; suum quoque regit omnia pondus (Carm. de pond. 3). [2] Primus Moyses [qui omnes antecedit gentilium philosophos tempore, nobis et numeros et mensuras et pondus diversis [in] scripturae suae locis narravit]. Primus Phidon Argivus ponderum rationem in Graecia constituit; et licet alii antiquiores extiterint, sed iste hac arte experientior fuit. [3] Pondus dictum eo quod in statera libratum pendeat; hinc et pensum. Abusive autem pondus libra una est. Vnde etiam dipondius dictum est, quasi duo pondera; quod nomen adhuc in usu retinetur. [4] Trutina est gemina ponderum lances aequali examine pendens, facta propter talenta et centenaria adpendenda; sicut momentana pro parva modicaque pecunia. Haec et moneta vocata. Idem et statera nomen ex numero habens, quod duobus lancis et uno in medio stilo librata aequaliter stet. [5] Examen est filum medium quo trutinae statera regitur et lances aequantur. Vnde et in lanceis amentum dicitur. [6] Campana a regione Italiae nomen accepit, ubi primum eius usus repertus est. Haec duas lances a non habet, sed virga est signata libris et unciis et vago pondere mensurata. [7] Vnicuique autem ponderi certus est modus nominibus propriis designatus. [8] Calcus, minima pars ponderis, quarta pars oboli est, constans lentis geminis granis. Appellatur autem calcus quod sit parvulus; sicut et lapis calculus, qui adeo minimus est ut sine molestia sui calcetur. [9] Siliqua vicesima quarta pars solidi est, ab arbore, cuius semen est, vocabulum tenens. [10] Ceratin oboli pars media est, habens siliquam unam semis. Hunc Latinitas semiobolum vocat; ceratin autem Graece, Latine [siliqua] cornu(l)um interpretatur. [11] Obolus siliquis tribus adpenditur, habens ceratin duos, calcos quattuor. Fiebat enim olim ex aere ad instar sagittae. Vnde et nomen a Graecis accepit, hoc est sagitta. Scripulus sex siliquarum pondere constat. Hic apud Graecos gramma vocatur. [12] Scripulus autem dictus per diminutionem a lapillo brevi qui scrupus vocatur. [13] Dragma octava pars unciae est et denarii pondus argenti, tribus constans scripulis, id est decem et octo siliquis. Denarium autem dictum quia pro decem nummis inputatur. [14] Solidum nuncupatum, quia nihil illi deesse videtur; solidum enim veteres integrum dicebant et totum. Ipse quoque nomisma vocatur pro eo quod nominibus principum effigiisque signetur. Ab initio vero unum nomisma unus argenteus erat; hoc enim ab Assyriis coepit: dicunt autem Iudaei quod Abraham in terram Chanaan primus hanc advexerit formam. Solidum apud Latinos alio nomine sextula dicitur, quod his sex uncia conpleatur. Hunc, ut diximus, vulgus aureum solidum vocant; cuius tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus. [15] Sextula bis adsum[ma]ta duellam facit; ter posita staterem reddit. [16] Stater autem medietas unciae est, adpendens aureos tres; unde et vocatus stater quod tribus solidis stet. Haec et semuncia, quia semis habet de uncia. Haec et semissis, quia ponderis semis est, quasi semis assis. [17] Quadrantem Hebraei similiter codrantem vocant; et vocatur quadrans quod unciae quartam partem adpendeat. [18] Sicel, qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, Hebraeum nomen est, habens apud eos unciae pondus. Apud Latinos autem et Graecos quarta pars unciae est et stateris medietas, dragmas adpendens duas. Vnde cum in litteris divinis legatur siclus, uncia est; cum vero in gentilium, quarta pars unciae est. [19] Vncia dicta quod universitatem minorum ponderum sua unitate vinciat, id est conplectat. Constat autem dragmis octo, id est scripulis viginti quattuor. Quod proinde legitimum pondus habetur, quia numerus scripulorum eius horas diei noctisque metitur, vel quia libram efficit duodecies conputatus. [20] Libra duodecim unciis perficitur; et inde habetur perfecti ponderis genus quia tot constat unciis quot mensibus annus. Dicta autem libra quod sit libera, et cuncta intra se pondera praedicta concludat. [21] Mina in ponderibus centum dragmis adpenditur; et est nomen Graecum [quod sunt siliquae MDCCC, tremisses CCXXV, solidi LXXV, stateres XXV]. [22] Talentum summum esse pondus perhibetur in Graecis; nam nihil est calco minus, nihil talento maius. Cuius varium apud diversas gentes pondus habetur. Apud Romanos autem talentum esse septuaginta [duarum] librarum, sicut Plautus (Most. 644) ostendit, qui ait duo talenta esse centum quadraginta libras. Est autem triplex; id est minor, medius, summus. Minor quinquaginta, medius septuaginta duarum librarum, summus centum viginti constat. [23] Centenarium numeri nomen est eo quod centum librarum ponderis sit. Quod pondus propter perfectionem centenarii numeri instituerunt Romani.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL