XXVI. DE MENSVRIS. [1] Mensura est
res aliqua modo suo vel tempore circumscripta; haec autem [aut] corporis est
aut temporis. Corporis [est], ut hominum, lignorum et columnarum longitudo et
brevitas. Sed
et solem istum propriam sui orbis habere mensuram, quod geometrici perscrutare
audent. Temporis, ut mensura horarum et dierum et annorum:
unde et metire pedes horarum dicimus, hoc est mensurare. [2] Proprie
autem mensuram vocatam quod ea fruges metiuntur atque frumentum, id est humida
et sicca, ut modios [et artabones], urnas et amphoras. [3]
Mensurarum pars minima coclear, quod est dimidia pars dragmae, adpendens
siliquas novem; qui triplicatus conculam facit. Concula dragma una et dimidia
adimpletur. [4] Cyati pondus decem dragmis adpenditur, qui etiam a
quibusdam cuatus nominatur. Oxifalus ut si quinque dragmae adduntur ad decem.
[5] Acitabulus quarta pars eminae est, duodecim dragmas adpendens.
Cotyla emina est habens cyatos sex; quae idcirco cotyla vocatur, quia cote
Graeco sermone incisio dicitur, et emina sextarii in duo aequa inciditur [et
cotylam facit]. Emina autem adpendit libram unam, quae geminata sextarium
facit. [6] Sextarius duarum librarum est. Qui bis adsumtus nominatur
bilibris; adsumtus quater 'fit Graeco nomine cenix' (Carm. de pond. 69);
quinquies conplicatus quinarem sive gomor facit. Adice sextum, congium reddit:
nam congius sex metitur sextariis, a quo et sextarii nomen dederunt. [7] Congium
autem a congiendo, id est per augmentum crescendo, vocatur. Vnde [et] postea
pecunia beneficii gratia dari coepta congiarium appellatum est: unusquisque
enim sui temporis imperator favorem populi captans adiciebat, ut largior
videretur in donis. [8] Congiarium autem
specialiter mensura est liquidorum, cuius et rem simul et nomen a Romanis
inpositum invenimus. [9] Metrum est mensura liquidorum: haec a mensura
accepit nomen; METRON enim mensuram dicunt Graeci. Et inde appellata metreta,
licet et urna et amphora et reliqua huiusmodi nomina mensurarum sunt; tamen
ista hoc nomen a denarii numeri perfectione accepit. Metrum ad omnem
mensuram pertinet; metrum enim Graece, Latine mensura dicitur. Nam et cyatum mensura est, et amphora mensura est, et quidquid plus minusve
capit mensura est. Sed ideo hoc nomen specialiter sibi adsumsit, quod sit
mensura perfecti numeri, id est denarii. [10] Modius dictus ab eo quod
sit suo modo perfectus. Est
autem mensura librarum quadraginta quattuor, id est sextariorum viginti duorum.
Cuius numeri causa inde tracta est, eo quod in principio Deus viginti duo opera
fecerit. Nam prima die septem opera fecit: id est materiam informem, angelos,
lucem, caelos superiores, terram, aquam atque aerem. Secunda die firmamentum
solum. Tertia die quattuor: maria, semina, sationes atque plantaria. Quarta die
tria: solem, lunam et stellas. Quinta die tria: pisces et reptilia aquarum et
volatilia. Sexta die quattuor: bestias, pecudes, reptilia terrae
et hominem. Et
facta sunt omnia viginti duo genera in diebus sex. Et viginti duae generationes
sunt ab Adam usque ad Iacob, ex cuius semine nascitur omnis gens Israel; et
viginti duo libri Veteris Testamenti usque ad Hester; et viginti duarum litterarum
sunt elementa, quibus constat divinae legis doctrina. His
igitur exemplis modius viginti duorum sextariorum a Moyse secundum sacrae legis
mensuram effectus est: et quamvis diversae gentes huic mensurae pondus vel
adiciant ignorantes vel detrahant, apud Hebraeos constitutione divina tali
ratione servatur. Modius enim modo dictus. Hinc et
modica, id est moderata. Modicis enim modus nomen inposuit: nam modica pro
parvis abusive, non proprie dicimus. [11] Satum genus est mensurae
iuxta morem provinciae Palestinae, unum et dimidium modium capiens. Cuius nomen
ex Hebraeo sermone tractum est; 'satum' enim apud eos nominatur sumptio sive
levatio, eo quod qui metitur eandem mensuram sumat ac levet. Est et alium
satum, mensura sextariorum viginti duorum capax quasi modius. [12] Batus
vocatur Hebraica lingua ab olearia mola, quae 'beth' apud eos vel 'bata'
nominatur, capiens quinquaginta sextaria; quae mensura una molae vice
proteritur. [13] Amphora vocata quod hinc et inde levetur. Haec Graece
a figura sui dicta dicitur, quod eius ansae geminatae videantur aures imitari.
Recipit autem vini vel aquae pedem quadratum, frumenti vero modios Italicos
tres. [14] Cadus Graeca amphora est continens urnas
tres. Vrna mensura est quam quidam quartarium dicunt. Proprie autem urna vas
est, quae pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet. De quo poeta
(Lucan. 7,819):
Caelo tegitur qui non habet urnam.
[15] Medimna mensura est quinque modiorum. Medimna autem Latina lingua
vocatur, id est dimidia, eo quod quinque modiis metiatur, qui est dimidius
numerus a perfecto denario. [16] Artaba mensura est apud Aegyptios
sextariorum septuaginta duorum, conposita ex numero propter septuaginta et duas
gentes vel linguas quae orbem inpleverunt. [17] Gomor quindecim
modiorum onus adpendet. Corus triginta modiorum mensura inpletur. Hic ex
Hebraico sermone descendit, qui vocatur 'cor' a similitudine collis: 'corea'
enim Hebraice colles appellantur. Coacervati enim modii triginta instar collis
videntur, et onus cameli efficiunt.