II. DE CVLTVRA AGRORVM.
[1] Cultura est qua frumenta vel vina magno labore quaeruntur, ab
incolendo vocata. Divitiae enim antiquorum in his duobus erant, bene pascere et
bene arare. Cultura agri cinis, aratio, intermissio, incensio, stipularum,
stercoratio, occatio, runcatio. [2] Cinis est
incendium per quod ager inutilem humorem exudat. Aratio dicta quia de aere
prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus. Duplex est autem aratio: vernalis et autumnalis. Intermissio est, qua
alternis annis vacuus ager vires recipit. [3] Stercoratio est
laetaminis adsparsio. Stercus autem vocatum vel quia sternitur in agris, vel
quia extergi oporteat quod sordidum in civitate redundat [sive, quod verius est,
ab Sterce qui et Sterculus dictus]. Idem et fimus est, qui per agros iacitur.
Et dictus fimus [quod fiat mus], id est stercus quod vulgo laetamen vocatur, eo
quod suo nutrimento laeta faciat germina reddatque arva pinguia et fecunda.
[4] Occatio est cum rustici satione facta bubus dimissis grandes
glebas caedunt ac ligonibus frangunt: et dicta occatio quasi obcaecatio, quod
operiat semina. Occare igitur est operire terra semina, vites vel arbores.
[5] Runcatio est a terra herbas evellere; nam rus terra est. Sulcus a
sole vocatus quod proscissus solem capiat. Vervactum dictum quasi vere actum,
id est verno aratum. Proscissio est aratio prima, cum adhuc durus ager est. [6] Satio
dicta quasi seminis actio, quasi satorum actio. Serere autem vocatum, quia hoc
sereno caelo faciendum est, non per imbres. Hinc
est et illud Vergilianum (Georg. 1,299):
Nudus ara, sere nudus.
Messis a metendo, id est a recidendo, dicta. [7] Seges autem de semine
[dicta] quod iacimus, sive a sectione.