III. DE FRVMENTIS. [1] Prima Ceres
coepit uti frugibus in Graecia et habere segetes translatis aliunde seminibus.
Huius meminit Ovidius dicens (Metam. 5,341):
Prima Ceres unco glebam dimovit aratro,
prima dedit fruges alimentaque mitia terris.
[2] Frumenta sunt proprie quae aristas habent, fruges autem reliqua.
Frumenta autem vel fruges a fru[m]endo, hoc est a vescendo, dictae; nam frumen
dicitur summa pars gulae. [3] Primitiae proprie sunt quae frugibus
praecerpuntur. [4] Triticum vel a tritura dictum, quo purissimum
horreo condeatur, vel quia granum eius conmolitur et teritur. [5] Far
dicitur eo quod initio frangeretur; apud antiquos enim molarum usus nondum
erat, sed frumentum in pila missum frangebant; et hoc erat genus molendi.
[6] Adoreum tritici genus, quod idem vulgo semen dicitur. Ador quondam
appellatum ab edendo, quia eo primo usi sunt homines, sive quia in sacrificio
ipsius generis panis ad aras offerebatur. Vnde et adorea sacrificia dicuntur.
[7] Siligo genus tritici a selecto dictum; nam in pane species eius
praecipua est. [8] Trimestre triticum ideo nuncupatum quia satum post
tres menses colligitur; nam ubi propter aquam aliave causa matura satio omissa
est, praesidium ab hoc petitur. [9] Alica Graecum nomen est.
Alicastrum simile est alicae, pondere et bonitate praecipua. [10]
Hordeum dictum quod prae ceteris generibus frumenti ante fiat aridum, vel quod
spica eius ordines habeat. Horum tria genera. Primum hexaticum vocatur eo quod
spica eius sex ordines habeat; quod quidam canterinum appellant, quoniam
animalia melius quam triticum pascit, et homines salubrius quam malum triticum.
Alterum distichon, eo quod duos ordines habeat; hunc plerique Galaticum vocant.
Tertium trimestre, quia, cum cogit necessitas, verno seminatur et celeriter
colligitur. [11] Scandula a divisione vocata; duplex est enim
scanditurque, id est dividitur. [12] Centenum appellatum eo quod in
plerisque locis iactus seminis eius in incrementum frugis centesimum
renascatur. Hinc et milium a multitudine fructus vocatum. [13]
Panicium dictum quod multis in regionibus ex eo panis vice homines
sustententur, quasi panivicium. Pistum a pasto. Sisamum
Graecum nomen est. [14] Farrago a farre dicta: est enim herba
hordeacea adhuc viridis, necdum granis ad maturitatem turgentibus.
[15] Spicam de maturis frugibus abusive dicimus; nam proprie spica est
cum per culmi folliculum, id est extremum tumorem, aristae adhuc tenues in
modum spiculi eminent. [16]
Arista appellata quod prius ipsa arescat. Culmus est ipse calamus spicae qui a
radicibus nascitur: et dictus culmus quasi calamus. [17] Folliculum est
theca frumenti in qua granum servatur interius. Haec super spicam vallo
instructa munimen praetendit, ne avium minorum morsibus spica suis fructibus
exuatur aut vestigiis proteratur. [18] Stipulae sunt foliae seu
vaginae, quibus culmus ambitur atque fulcitur ne pondere frugis curvetur, quae
ambiunt culmum: et dicta stipula quasi usta, et quasi ustipula. Stipula dicta
ab usto; collecta enim messe uritur propter culturam agri. Item stipula vel
quia pars eius uritur, pars interdum pro palea praeciditur. [19] Palea
a quibusdam vocari dicitur quod pala ventiletur ut frumenta purgentur. Gentiles
autem paleam a quadam Pale frugum inventrice nominaverunt, quam Cererem esse
volunt. De qua Vergilius (Georg. 3,1):
Te quoque, magna Pales, et te, memoranda, canemus.
Item alii a pabulo nuncupatam dicunt paleam, quod ea primum sola in pascendis
animalibus praebebatur. Cuius natura ex contrario tantum est frigida ut obrutas
nives fluere non sinat, adeo calida ut maturescere poma conpellat.