IV. DE LEGVMINIBVS. [1]
Legumina a legendo dicta, quasi electa; veteres enim meliora quaeque legebant;
sive quod manu legantur nec sectionem requirant. [2] Leguminum plurima
genera, ex quibus faba, lenticula, pisum, faselum, cicer, lupinum gratiora in
usum hominum videntur. [3] Faba Graeca etymologia a vescendo vocabulum
sumpsit, quasi faga; FAGEIN enim Graece comedere dicitur. Primum enim homines hoc legumine usi sunt. Huius species duae, quarum
altera communis, altera Aegyptia. [4] Faba fresa
dicta eo quod ea homines fredant, id est frangant, et molendo conminuant.
[5] Lentis vocata quod humida et lenta est, vel quod adhaeret humi.
[6] Faselum autem et cicer Graeca nomina sunt. Sed faselum ä
[7] Lupinum Graecum et ipsud nomen est: de quo Vergilius (Georg. 1,75):
Tritesque lupini,
quia vultum gustantis amaritudine contristant; unde eos prae amaritudine nec
vermis nec ullum animal comedit. [8] Medica, vicia, ervum pabulorum
optima sunt. Medica dicta, quia a Medis translata est in Graeciam tempore quo
eam Xerxes rex Persarum invasit. Haec semel seritur et decem annis permanet,
ita ut quater vel sexies possit per annum recidi. [9] Vicia dicta quod
vix ad triplicem perveniat fructum, cum alia legumina proventum habeant
fertilem: unde et Vergilius (Georg. 1,75):
Vt tenuis fetus viciae.
[10]
Pisum, quod eo pensabatur aliquid auri minutum. Nam
pis aurum dicitur. [11] Ervum a Graeco trahit vocabulum; hoc enim illi
OROBON dicunt; quod dum sit quibusdam pecoribus infestum, tauros tamen pingues
efficit.