VI. DE
ARBORIBVS. [1] Arborum nomen, sive herbarum, ab arvis inflexum
creditur, eo quod terris fixis radicibus adhaerent. Vtraque autem ideo sibi
pene similia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam
dum sementem in terram ieceris, herba prius oritur, dehinc confota surgit in
arborem, et infra parvum tempus quam herbam videras arbustam suspicis. [2] Arbusta,
arbor novella et tenera, in qua insertio fieri potest; et dicta arbusta quasi
arboris hasta. Alii arbustum locum in quo arbores
sunt volunt accipere, sicut salictum: sic et virecta, ubi virgultae novellae et
virentes. [3] Arbor autem et fructifera et sterilis, arbos
autem non nisi fructifera. Genere autem feminino arbores dicimus; poma vero
neutro. [4] Frutex brevis est appellatus quod terram fronde tegat;
cuius plurale nomen frutecta. Arbor alta est. [5] Silva vero spissum
nemus et breve. Silva dicta quasi xylva, quod ibi ligna caedantur; nam Graeci
KSULON lignum dicunt. Multa
enim Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipiunt. [6] Nemus
a numinibus nuncupatum, quia pagani ibi idola constituebant: sunt enim nemora
arbores maiores, umbrosae frondibus. [7] Lucus est densitas arborum
solo lucem detrahens, tropo antiphrasi, eo quod non luceat; sive a luce, quod
in eo lucebant funalia vel cerei propter nemorum tenebras. [8] Saltus
est densitas arborum alta, vocata hoc nomine eo quod exiliat in altum et in
sublime consurgat. [9] Aviaria secreta nemora, dicta quod ibi aves
frequentant. [10] Recidiva arborum sunt quae aliis sectis
repullulant. Alii
recidiva a cadendo dicunt, quia post casum nascuntur. Alii a recidendo et
repullulando dixerunt. Ergo recidivum, ubi mors aut casus. [11]
Insitio dicitur cum fisso trunco surculus fecundae arboris sterili inseritur;
aut oculorum inpositio, cum inciso cortice libro alienae arboris germen
inmittitur. [12] Plantae sunt de arboribus; plantaria vero, quae ex
seminibus nata sunt cum radicibus et a terra propria transferuntur.
[13] Cespites frutices sunt, quasi cuspides, vel quasi circa pedes.
Frondes, quod ferant virgultas vel umbras; sunt autem causa umbrarum. Oculi
nodi sunt ex quibus frondes exeunt. [14] Radix appellatur quod quasi
radiis quibusdam fixa terris in profunda dimergitur. Nam physici dicunt parem
esse altitudinem radicum et arborum. Alii radicem a similitudine radiorum
dictam putant, vel quia, si eradatur, non repullulat. [15]
Truncus est statura arboris insistens radici. Corticem veteres corucem
vocabant: dictus autem cortex quod corio lignum tegat. [16]
Liber est corticis pars interior, dictus a liberato cortice, id est ablato: est
enim medium quiddam inter lignum et corticem. [17] Rami sunt qui de
trunco manant, sicut a ramusculis cetera. Surculi a praecisione serrae
nuncupati. [18] Virgultum est quod de radice pullulat; ramus, qui de
ipso robore arboris; virga, quae de ramis. Proprie autem virgultum appellatur quod ad
radicem arboris nascitur et quasi inutile ab agricolis amputatur. Et hinc
dictum virgultum, quia ex virga tollitur. Virga [autem a vi] vel a virtute
dicitur, quod vim in se multam habeat, vel a viriditate, vel quia pacis
indicium est, quod vim regat. Vnde hanc utuntur magi ad
placandos inter se serpentes, et idcirco in ea hos sustinent inligatos. Hanc
etiam philosophi ac reges et magistri et nuntii et legati utuntur.
[19] Flagella dicuntur, ut praediximus (v, 8), summae arborum partes,
ab eo quod crebros ventorum sustinent flatus. [20] Cymas vocatas quasi
comas. Folia Graece FULLA dicuntur: inde est ad nos hoc nomen per derivationem
translatum. [21] Flores nominati quod cito defluant de arboribus,
quasi fluores, quod cito solvantur. In his duplex gratia: coloris et odoris.
Austro enim flores solvuntur, Zephyro fiunt. [22] Germen dicimus
surculum praegnantem, a gerendo; unde et germinatio. [23] Fructus
nomen accepit a frumine, id est eminente gutturis parte qua vescimur. Inde et
fruges. Fructus autem proprie dicuntur agrorum et arborum, quibus utique
utimur; in animalibus vero abusiveet translative vocari fructum. [24]
Poma dicta ab opimo, id est a copia ubertatis. Matura dicuntur, quia apta sunt ad
mandendum; sic et inmatura, quia priusquam matura fiant, dura sunt ad mandendum.
[25] Ligna dicta quia incensa convertuntur in lumen. Vnde et lychnium
dicitur, quod lumen det. [26] Astula a tollendo nuncupata [quasi
abstula]. Fomes est astula quae ab arboribus excutitur recisione, aut astulae
ambustae, aut ligna cavata; a fungis nomen acceptum, quod ita capiat ignem. De
quo Vergilius (Aen. 1,176):
Rapuitque in fomite flammam.
[27] Torris lignum adustum, quem vulgus
titionem appellant, extractum foco, semiustum et extinctum. [28]
Quisquiliae stipulae inmixtae surculis ac foliis aridis: sunt autem purgamenta
terrarum. Caries putredo lignorum, dictum hoc nomen quod eveniat lignis virtute
carentibus.