VII.
DE PROPRIIS NOMINIBVS ARBORVM. [1] Palma dicta quia manus
victricis ornatus est, vel quod oppansis est ramis in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne
victoriae, proceroque ac decoro virgulto, diuturnisque vestita frondibus, et
folia sua sine ulla successione conservans. Hanc
Graeci phoenicem dicunt, quod diu duret, ex nomine avis illius Arabiae quae
multis annis vivere perhibetur. Quae dum in multis locis nascatur, non in
omnibus fructus perficit maturitatem; frequenter autem in Aegypto et Syria.
Fructus autem eius dactyli a digitorum similitudine nuncupati sunt, quorum
etiam et nomina variantur: nam alii appellantur palmulae, similes myrobalani;
alii Thebaici, qui et Nicolai; alii nucales, quos Graeci KARUOTAS vocant.
[2] Laurus a verbo laudis dicta; hac enim cum laudibus victorum capita
coronabantur. Apud antiquos autem laudea nominabatur; postea D littera sublata
et subrogata R dicta est laurus; ut in auriculis, quae initio audiculae dictae
sunt, et medidies, quae nunc meridies dicitur. Hanc arborem Graeci DAFNEN vocant, quod
numquam deponat viriditatem; inde illa potius victores coronantur. Sola quoque
haec arbor vulgo fulminari minime creditur. [3]
Malum a Graecis dictum quod sit fructus eius pomorum omnium rotundissimus: unde
et haec sunt vera mala quae vehementer rotunda sunt. Mala Matiana a loco
vocata unde prius advecta sunt. Nam multae arbores nomina ex provinciis vel
civitatibus, de quibus adlatae sunt, acceperunt. Vergilius (Ecl. 3,64)
amantibus quid ex malo quaeri soleat ostendit. [4] Mala Cydonia nomen
sumpsit ab oppido qui est in insula Creta; de qua Graeci dicere solent urbium
Cretensium matrem Cydoniam; ex cuius pomo cydonitum conficitur. Fit quoque ex ea et vinum quo languentium desideria falluntur: nam specie
et gustu et odore cuiuslibet vini veteris imaginem repraesentat. [5]
Malomellum a dulcedine appellata, quod fructus eius mellis saporem habeat, vel
quod in melle servetur; unde et quidam (Mart. 13,24):
Si tibi Cecropio saturata Cydonia melle
ponentur, dicas: Haec melimela placent.
[6]
Malum Punicum dici eo quod ex Punica regione sit genus eius translatum. Idem et
mulogranatum, eo quod intra corticis rotunditatem granorum contineat
multitudinem. Arbor autem malusgranata est generis feminini; pomum vero neutri
est generis. Flores malorum a Graecis appellati sunt KUTINOS; Latini caducum
vocant. Agrestium autem malorum flores Graeci BALAUSTION appellaverunt; quorum
alii albi, alii purpurei, alii rosei reperiuntur similes floribus mali Punici.
Negant medici mali Punici cibo corpora nostra nutriri, sed eo sic opinantur
utendum ut medicare potius, non alere videatur. [7] Malum Persicum,
cuius brevis admodum vita concessa est, trium generum fertur esse: duracenum,
Armeniacum et Persicum. Duracenum nuncupatur eo quod pomum eius in gustu acorem
referat. Armeniacum dicitur quod primum genus eius ab Armenia sit advectum.
Persicum vocatum, quod eam arborem primus in Aegypto severit Persens, a quo se
oriundos Ptolomaei ferebant. Haec in Persida fructum generat interfectorium,
apud nos autem iucundum ac suavem. Horum alium
praecox, alium vocatur aestivum. [8] Medica arbor, cuius nomen etiam
carminibus Mantuanis inclaruit, asportata primum a Medis; unde et vocabulum
sumpsit. Hanc Graeci KEDROMELON, Latini citriam vocant, quod eius pomum ac
folia cedri odorem referant. Malum eius inimicum venenis; et hoc est quod idem
poeta (Georg. 2,134)
intellegi voluit, cum tradat ex illo foveri animam. Haec arbor omni pene
tempore plena est pomis, quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc
in flore sunt posita; quod in ceteris arborum rarum est. [9] Mella,
quam Graeci loton appellant, quae vulgo propter formam et colorem faba Syrica
dicitur. Arbor est enim magna, fructum ferens comestibilem, maiorem pipere,
gustu suavem, unde et mella vocata est. [10] Coccymela, quam Latini ob
colorem prunum vocant, alii a multitudine enixi fructus nixam appellant. Cuius
generis Damascena melior, a Damasco oppido, unde prius asportata est, dicta.
Cuius solum pomum stomacho mederi probatur; nam cetera noxia perhibentur. Haec
sola arbor gummi glutinosum et conpactivum distillat, quod et medici et
scriptores utuntur. [11] Oleomela nascitur in Palmyra, Syriae
civitate; ex eo ita appellata quod ex trunco oleum defluat in crassitudine mellis,
sapore suavi. [12] ðPomelidað sorbo similis, mediocris arbor et flore
candidulo; dicta quod dulcedo sit eius fructus et acuto sapore conmixta. Haec
arbor aetate durat exigua. [13] Melopos arbor in Africa Punica lingua
vocata, ex qua profluit lentus sucus, qui a loco ammoniacus nominatur.
[14] Mespila arbor spinosa, fructu similitudine malorum, sed paulo
breviori; unde et appellata, quod pilulae formulam habeant eius poma.
[15] Prius vocata videtur quod in ignis speciem deformata est; nam hoc
genus pomi ab amplo incipit et in angustum finit, sicut ignis. Pirus autem arbor, fructus eius pira est. Cuius multae species, ex quibus
Crustumia sunt pira ex parte rubentia, ab oppido Crustumio nominata. Poma piri
iumentis inposita, vel si pauca, vehementer onerosa esse dicuntur.
[16] Cerasus a Ceraso urbe Ponti vocata. Nam Lucullus cum Cerasum
civitatem Ponti delesset, hoc genus pomi inde advexit et a civitate cerasium
appellavit. Arbor autem cerasus, pomum cerasium dicitur. Hoc etiam et ante Lucullum erat in Italia, sed durum; unde et cornum
appellatum est. Est autem arbor apta hastilibus: unde Vergilius (Georg. 2,448):
Bona bello cornus.
[17] Ficus Latine a fecunditate vocatur;
feracior est enim arboribus ceteris. Nam terque quaterque per singulos annos generat
fructum, atque altero maturescente alter oboritur.Hinc et caricae a copia
nominatae. Ficus Aegyptia fecundior fertur, cuius lignum in aquam missum ilico
mergitur, et cum in limo aliquandiu iacuerit, deinde in superficiem sustollitur
versa vice naturae, quando madefactum debuit humoris pondere residere. Antea athletae ficis alebantur, priusquam eos Pythagoras exercitator ad
carnis usum, qui fortior cibus est, transtulisset. A senibus in cibo saepius sumptae
ficus rugas eorum fertur distendere. Tauros quoque ferocissimos ad fici arborem
conligatos repente mansuescere dicunt. [18]
Caprificus appellata eo quod parietes quibus innascitur carpit; rumpit enim et
prodit ex latebris quibus concepta est. Alii caprificum putant dictum quod
ficus arbor eius remedio fecundetur. [19] Morus a Graecis vocata, quam
Latini rubum appellant, eo quod fructus vel virgulta eius rubet. Est enim mora
silvestris, fructus adferens, quibus in deserto pastorum fames ac penuria
confovetur. Huius folia superiactata serpenti, fertur interemi [eum].
[20] Sycomorus, sicut et morus, Graeca nomina sunt. Dictus autem
sycomorus eo quod sit folia similis moro. Hanc Latini celsam appellant ab
altitudine, quia non est brevis, ut morus. [21] Nux appellata quod
umbra vel stillicidium foliorum eius proximis arboribus noceat. Hanc alio
nomine Latini iuglandem vocant, quasi Iovis glandem; fuit enim haec arbor
consecrata Iovi. Cuius pomum tantam vim habet ut missum inter suspectos
herbarum vel fungorum cibos, quidquid in eis virulentum est, excudat, rapiat
atque extinguat. [22] Nuces autem generaliter dicuntur omnia poma
tecta corio duriore; ut pineae nuces, Abellanae, glandes, castaneae, amygdalae.
Hinc et
nuclei dicti, quod sint duro corio tecti. At contra poma omnia mollia mala
dicta, sed cum adiectione terrarum in quibus antea nata sunt: ut Persica,
Punica, Matiana, Cydonia, et cetera. [23] Amygdala Graecum nomen, quae
Latine nux longa vocatur. Hanc alii nuciclam vocant, quasi minorem nucem. De
qua Vergilius (Georg. 1,187):
Cum se nux plurima silvis
induet florem.
[24]
Cunctis enim arboribus prior se flore convestit, et ad inferenda poma arbusta
sequentia praevenit. Abellanae ab Abellano Campaniae oppido, ubi abundant,
cognominatae sunt. Haec a Graecis Ponticae appellantur, eo quod circa Ponticum
mare abundant. [25] Castaneam Latini a Graeco appellant vocabulo. Hanc
enim Graeci KASTANIAN vocant, propter quod fructus eius gemini in modum
testiculorum intra folliculum reconditi sunt, qui dum eiciuntur quasi
castrantur. Haec arbor simul ut excisa fuerit, tamquam silva
expullulare consuevit. [26] Ilex ab electo vocata; huius enim arboris
fructum homines primum ad victum sibi elegerunt. Vnde
et poeta:
Mortales primi ructabant gutture glandem.
Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande vixerunt.
[27] Suberies arbor, ex qua validissimus cortex natatorius extrahitur.
Et ideo appellata suberies, eo quod fructus eius sues edunt. Porcorum enim sunt
alimenta, non hominum; et dicta suberies, quasi subedies. [28] Fagus
et esculus arbores glandiferae ideo vocatae creduntur, quod earum fructibus
olim homines vixerunt cibumque sumpserunt escamque habuerunt. Nam esculus ab
esca dicta; fagus vero a Graeco vocabulum traxit: FAGEIN autem Graece comedere
dicitur. [29] Xyliglycon, quam Latini corrupte siliquam vocant, ideo a
Graecis tale nomen accepit, eo quod ligni eius fructus sit dulcis. KSULON
quippe dicunt lignum, GLUKU dulce. Huius arboris pomo sucus expressus acacia a
Graecis dicitur. [30]
Pistacia, quod cortex pomi eius nardi pistici odorum ruferat. [31]
Pinus arbor picea ad acumine foliorum vocata; pinnum enim antiqui acutum
nominabant. Pinum autem aliam PITUN, aliam Graeci PEUKEN vocant, quam nos
piceam dicimus, eo quod desudet picem. Nam
et specie differunt. In Germaniae autem insulis huius arboris lacrima electrum
gignit. Gutta enim defluens rigore vel tepore in soliditatem durescit et gemmam
facit, de qualitate sua et nomen accipiens, id est sucinum, eo quod sucus sit
arboris. Pinus creditur prodesse cunctis quae sub ea seruntur, sicut ficus
nocere omnibus. [32] Abies dicta quod prae ceteris arboribus
longe eat et in excelsum promineat. Cuius natura expers est terreni humoris, ac
proinde habilis atque levis habetur. De qua Vergilius (Georg. 2,68):
Et casus visura marinos;
quia ex ea naves fiunt. Hanc quidam Gallicum vocant propter candorem. Est autem
sine nodo. [33] Cedrus, quam Graeci KEDROS vocant, quasi
KAIOMENESDRUOS UGRON, id est arboris humor ardentis, cuius folia ad cypressi
similitudinem respondent. Lignum vero iucundi odoris est et diu durans, nec a
tinea umquam exterminatur. De qua Persius (1,42):
Et cedro digna locutus;
scilicet propter durabilem perpetuitatem: unde et in templis propter
diuturnitatem ex hoc ligno lacunaria fiunt. Huius ligni resina cedria dicitur,
quae in conservandis libris adeo est utilis ut perliniti ex ea nec tineas
patiantur nec tempore consenescant. Nascitur in Creta, Africa atque Syria.
[34] Cyparissus Graece dicitur quod caput eius a rotunditate in acumen
erigitur. Vnde et KONOS vocatur, id est alta rotunditas. Hinc et fructus eius
conus, quia rotunditas eius talis est ut conum imitetur: unde et (Virg. Aen.
3,680) 'coniferae cyparissi' dicuntur. Huius lignum cedro pene proximam habet
virtutem; templorum quoque trabibus aptum, inpenetrabili soliditate numquam
oneri cedit, sed ea qua in principio fuerit firmitate perseverat. Antiqui
cypressi ramos prope rogum constituere solebant, ut odorem cadaverum, dum
urerentur, opprimerent iucunditate odoris sui. [35] Iuniperus Graece
dicta sive quod ab amplo in angustum finit, ut ignis, sive quod conceptum diu
teneat ignem; adeo ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae, usque ad annum
perveniant; TUR enim apud Graecos ignis dicitur. Iuniperus autem alia parva,
alia magna est. [36] Ebenus in India et Aethiopia nascitur, qui caesus
durescit in lapidem. Cuius lignum nigrum est et cortex levis, ut lauri; sed
Indicum maculosum est in parvulis distinctionibus albis ac fulvis: Aethiopicum
vero, quod praestantius accipitur, in nullo est maculatum, sed est nigrum, lene
et corneum. Est autem Mareotica palus in India, unde ebenus venit. Lucanus
(10,117):
Ebenus Mareotica,
inquit. Ebenus autem crepundiis inligatur ut infantem visu nigra non terreant.
[37] Platanus a latitudine foliarum dicta, velquod ipsa arbor patula
sit et ampla; nam PLATUS Graeci latum vocant. Expressit
huius arboris Scriptura et nomen et formam dicens (Eccles. 24,19): 'Quasi
platanus dilatatus sum in plateis.' Est autem tenerissimis foliis ac mollibus
et vitium similis. [38] Quercus, sive quernus, quod ea soliti erant dii
gentium quaerentibus responsa praecanere, arbor multum annosa; sicut legitur de
quercu Mambre, sub qua habitavit Abraham, quae fertur usque ad Constantis regis
imperium per multa saecula perdurasse. Huius fructus galla appellatur. Ex
quibus una agrestis OMFAKITES dicta, parva forma, sed firmo corpore atque
nodoso, quae medicaminibus et incaustis adhibetur; altera BALANOS, lenis ac
levis et nimium perforata, lucernarum tantum usibus necessaria. [39] Fraxinus
vocari fertur quod magis in aspera loca montanaque fraga nascatur. Hinc per derivationem fraxinus, sicut a monte montanus. De quo Ovidius
(Metam. 10,93):
Et fraxinus utilis hastis.
[40] Taxus venenata arbor, unde et toxica venena exprimuntur. Exhac
arcus Parthi et aliae gentes faciunt: unde et poeta (Virg. Georg. 2,448):
Ityraeos taxi torquentur in arcus.
Ityracos autem dicit Parthicos. Acer coloribus inpar.
[41] Robur autem generaliter dicitur ex omni materia quidquid est
firmissimum. [42] Alnus vocatur quod alatur amne; proxime enim aquae
nascitur, nec facile extra undas vivit. Hinc [et] tenera et mollis, quia in
humecto loco nutritur. [43] Vlmus nomen accepit quod uliginosis locis
et humidis melius proficit; nam in montanis et asperis minus laeta est.
[44] Larex, cui hoc nomen a castello Laricino inditum est, ex qua
tabulae tegulis adfixae flammam repellunt, neque ex se carbonem ambustae
efficiunt. [45] Populus dicta quod ex eius calce multitudo nascatur.
Cuius genus duplex est: nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus
dicta quia folia eius una parte sunt alba, altera viridia. Haec ergo bicolor, habens quasi noctis et diei notas, quae tempora ortu
solis occasuque constant. Generat etiam resinam circa Eridanum fluvium vel, ut
alii memorant, in finibus Syriae. [46] Tilium dicunt vocatum eo quod
utilis sit ad usum telorum nitore et levitate iaculandi: est enim genus
materiae levissimae. [47] Salix dicta quod celeriter saliat, hoc est
velociter crescat, arbor lenta, vitibus habilis vinciendis. Cuius seminis hanc
dicunt esse naturam ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat; sed et
feminas infecundas efficit. Populus autem et salix et tilium mollis materiae
sunt et ad sculpturam aptae. [48] Vimen vocari eo quod vim habeat
multam viroris. Naturaenim eius talis est ut etiam arefacta abluatur, virescat,
deinde excisa atque in humo fixa, radicibus sese ipsa demergat. [49]
Myrice, quam Latini tamaricum vocant, ex amaritudine nominata; gustus enim eius
nimis amarus est. Haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur; ex qua
etiam arbore maleficis artibus MISETHRA, id est odia, concitari dicuntur.
[50] Myrtus a mare dicta, eo quod magis litorea arbor sit. Vnde et
Vergilius (Georg. 2,112):
Litora myrtetis laetissima,
et (Georg. 4,124):
Amantes litora myrtae.
Hinc est quod et a Graecis MURINE dicitur. Medicorum autem libri hanc arborem
aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis. [51] Lentiscus, quod
cuspis ipsius lentus sit et mollis: nam lentum dicimus quidquid flexibile est;
unde et lentum vimen et vites. Vergilius (cf. Georg. 4,558; Ecl. 3,38):
Et lentae vites,
pro flexibiles. Huius fructus oleum desudat, cortex resinam, quae mastix
appellatur; cuius plurima et melior in Chio insula gignitur. [52]
Terebinthus arbor, Graecum nomen, generans resinam omnium resinarum
praestantiorem. [53] Buxus Graecum nomen est, ex parte a Latinis
corruptum; PUKSOS enim appellatur apud eos. Arbor semper virens et levitate
materiae elementorum apicibus apta. Vnde et Scriptura (Isai. 30,8): 'Scribe
buxo.' [54] Rhododendron, quod corrupte vulgo lorandrum vocatur, quod
sit foliis lauri similibus, flore ut rosa; arbor venenata. Interficit enim
animalia, et medetur serpentum vexationes. [55] Herbitum vocaverunt
pastores eo quod vice herbae praebeatur pecoribus, ubi pascua desunt.
[56] Turbiscus, quod de uno cespite eius multae virgultae surgunt,
quasi turba. Stipa
vocata propter quod ex ea stipentur tecta. Hinc et stipula per diminutionem.
[57] Arundo, dicta quod cito arescat. Hanc
veteres cannam vocaverunt; arundinem postea Varro dixit. Sciendum sane quod
Latinum canna de lingua Hebraea sumpsit; apud eos enim calamus 'canna' dicitur.
Cicuta autem est quod est inter cannarum nodos; dicta
quod lateat. [58] In Indicis stagnis nasci arundines calamique
dicuntur, ex quorum radicibus expressum suavissimum sucum bibunt; unde et Varro
ait (20):
Indica non magna in arbore crescit arundo;
illius et lentis premitur radicibus humor,
dulcia cui nequeant suco contendere mella.
[59] Sabucus mollis et pervia arbor. Rhamnus genus est rubi, quam
vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum. [60] Sentix
dicta a situ, quod est terra inculta in qua sentices spinaeque nascuntur.
Maiores autem nostri omnem arborem spinosam veprem dicebant, quodvi prendat.
[61] Oleaster dictus quod sit foliis olivae similibus sed latioribus,
arbor inculta atque silvestris, amara atque infructuosa; cui insertus olivae
ramus vim mutat radicis et vertit eam in propriam qualitatem. Lacrima oleastri
arboris duplex. Alia enim gummi simulat sine ullo qualitatis morsu, alia
ammoniaci guttam ex destillatione collectam ac remordentem. [62] Oliva
Graece ELAION dicitur, ex quo in Latinum tractum est ut oliva dicatur. Olea autem ipsa arbor est; fructus oliva; sucus oleum. Est autem arbor pacis insignis, cuius fructus diversis nominibus appellatur.
[63]
Orchades olivae Graeca etymologia a similitudine testiculorum vocatae, quos
Graeci ORCHEIS vocant. [64] Radiolae pro eo quod oblongae sunt in
modum radiorum. Paphiae a Papho insula dictae, unde prius adlatae sunt. [65] Lyciniae, eo quod optimum dent lumen; nam LUCHNISlumen est.
Vnde et lignum nomen accepit, quia aptum est flammis et luminibus.
[66] Pausia, quam corrupte rustici pusiam vocant, viridi oleo et suavi
apta. Et dicta pausia quod paviatur, id est tundatur; unde et pavimentum.
[67] Syria dicta pro eo quod de Syria est adlata, sive quia nigra est.
Crustumia idem et volemis dicta, eo quod volam conpleat magnitudine, hoc est
mediam manum; unde et involare dicimus. Quidam autem volemum Gallica lingua
bonum et magnum intellegunt. Colymbades appellatae ä [68] Oleum autem
ab olea nominatum: nam, ut diximus (62), olea est arbor, unde derivatio fit
oleum. Sed quod ex albis fuerit olivis expressum vocatur Hispanum, a Graecis
OMFAKION appellatum; quod autem ex fulvis et nondum maturis fuerit expressum,
viride appellatur; quod vero ex nimium maturis, commune dicitur. Ex his ad usum
vitae primum est Hispanum, secundum viride, tertium commune. [69]
Amurca olei pars aquosa ab emergendo dicta, id est, quod ab oleo se mergat et
faex sit eius. Hanc Graeci AMORGEN vocant ex Latina lingua trahentes vocabulum.
[70] Gummi Graecum nomen est; hoc enim illi KOMMI dicunt.
[71] Resinam Graeci RETINEN vocant; REIN enim Graece dicitur quidquid
manat. Est enim lacrima sudore exhalata lignorum, ut cerasi, lentisci, balsami,
vel reliquarum arborum sive virgultarum quae sudare produntur; sicut et odorata
orientis ligna, sicut gutta balsami ac ferularum vel sucinorum, cuius lacrima
durescit in gemmam. Prima est resina terebinthina, omnium praestantior:
adfertur autem ex Arabia Petraea atque Iudaea et Syria, Cypro et Africa, ex
insulis quoque Cycladibus. Sucunda est lentiscina, quae mastix vocatur; haec ex Chio
insula deportatur. Tertia pinalis, quarum alia PITUINE, alia PEUKINE, alia
liquida, alia arida: et adferuntur ex Tyrrhena Colophonia. Vnde etiam nomen
Colophonia resina sumpsit. [72] Pix Graecum nomen est, quam illi
PISSAN vocant. Alii volunt ex pino picem vocari. Haec
a Graecis appellatur KLONIA: nos ramalem dicere possumus. Cuius probabilis
splendens, lenis et munda. [73] Creandarum arborum naturaliter tria
sunt genera: aut enim sua sponte nascuntur; aut ex seminibus fortuitu
iacentibus surgunt; aut ex radicibus pullulant. Nam cetera usus invenit favente
natura. [74] Omnia poma Latine feminini fere sunt generis, exceptis
paucis, ut hic oleaster, hoc siler, ut Vergilius (Georg. 2,12):
Molle siler.
Item hoc buxum, licet et haec buxus dicatur. Nam superfluam quidam volunt
facere discretionem, ut haec buxus de arbore dicamus, buxum vero de ligno
conposito.