VIII. DE AROMATICIS ARBORIBVS. [1]
Aromata sunt quaequae fragrantis odoris India vel Arabia mittit, sive aliae
regiones. Nomen autem aromata traxisse videntur, sive quod aris inposita
divinis invocationibus apta videantur, seu quod sese aeri inserere ac misceri
probantur. Nam quid est odor nisi aer contactus? [2] Tus arbor Arabiae
inmensa atque ramosa lenissimi corticis, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae
modo sucum aromaticum fundens album et masticatione veluti in pulverem
resolutum, et cum frangitur, intus pingue et igni adpositum facile ardescens.
Et appellatur apud nos masculum, eo quod sit natura rotundum in modum
testiculorum. Reliquum planum et pene scabrosum, minus optimum. Adulteratur
autem admixta resina sive gummi, sed dinoscitur sua proprietate. Nam tus igni
inpositum ardescit, resina fumescit, gummi vero liquescit calefactum. Tus autem
a tundendo dictum. [3] Hoc et libanum vocatum a monte Arabiae, ubi
Sabaei sunt. Nam mons eorum Libanos dicitur, ubi tura colliguntur. [4]
Myrra arbor Arabiae altitudinis quinque cubitorum, similis spinae quam AKANTHON
dicunt: cuius gutta viridis atque amara; unde et nomen accepit myrra. Gutta eius sponte
manans pretiosior est, elicita corticis vulnere vilior iudicatur. Sarmentis eius Arabes ignes fovent, quorum fumo satis noxio, nisi ad
odorem storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. Myrrha
autem Trogodyte ab insula Arabiae dicta, ubi melior colligitur et purior.
[5] Storax arbor Arabiae, similis mali Cydonii, cuius virgulae inter
Caniculae ortum cavernatim lacrimam fluunt. Distillatio eius in terram cadens
munda non est, sed cum propriae corticis sc[r]obe servatur. Illa autem, quae
virgis et calamis inhaeserit, munda est et albida, dehinc fulva fit solis
causa. Et ipsa storax calamites, pinguis, resinosa, odoris iucundi, humecta et
veluti mellosum liquorem emittens. Storax autem dicta quod
sit gutta arboris profluens et congelata. Nam Graeci stiriam guttam dicunt,
Graece autem STURAKS, Latine storax dicitur. [6] Bdellium Indiae et
Arabiae arbor, cuius lacrima melior Arabica. Est enim lucida, subalbida, levis,
pinguis, aequaliter cerea, et quae facile molliatur, neque ligno vel terrae
commixta, amara, odoris boni. Nam ex India sordida est et nigra et maiore
gleba. Adulteratur autem admixto gummi, qui non ita amarificat gustum.
[7] Mastix arboris lentisci gutta est. Haec granomastix dicta, quia in modum
granorum est. Melior autem in Chio insula gignitur, odoris boni, candoris cerae
Punicae. Vnde et splendorem cutis pulchrificat. Adulteratur
interdum resina vel ture. [8] Piperis arbor nascitur in India, in latere
montis Caucasi, quod soli obversum est, folia iuniperi similitudine. Cuius
silvas serpentes custodiunt, sed incolae regionis illius, quum maturae fuerint,
incendunt, et serpentes igni fugantur; et inde ex flamma nigrum piper
efficitur. Nam natura piperis alba est, cuius quidem diversus est
fructus. Nam quod inmaturum est, piper longum vocatur, quod incorruptum ab
igni, piper album; quod vero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis
trahit et colorem et nomen. Piper si leve est, vetustum est; si grave,
novellum. Vitanda est autem mercatorum fraus; solent enim vetustissimo piperi
humecto argenti spumam aut plumbum aspargere ut ponderosum fiat. [9]
Aloa in India atque Arabia gignitur, arbor odoris suavissimi ac summi. Denique
lignum ipsius vice thymiamatum altaribus adoletur; unde et nomen traxisse
creditur. [10] Cinnamomum dictum quod cortex eius in modum cannae sit
rotundus et gracilis. Gignitur autem in Indiae et Aethiopiae regionibus,
frutice brevi, duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo,
tenuissimarum virgarum. Nam quod in crassitudinem extenditur, despectui est;
quod vero gracilius provenerit, eximium. Quod cum frangitur, visibile
spiramentum emittit ad imaginem nebulae seu pulveris. [11] Amomum vocatum
quod veluti odorem cinnamomi referat. Nascitur in Syria et Armenia, frutex
botruosum semen reddens sibi conexum, flore albo veluti violae, foliis
similibus brioniae, odore etiam bono; somnos suavificat. [12] Casia
nascitur in Arabia, virga robusti corticis, et purpureis foliis ut piperis. Est
autem virtutis cinnamomi similis, sed potentia inferior; unde [et] pro
cinnamomi vice duplex eius pondus in medicamentis admiscitur. [13]
Calamus aromaticus a similitudine calami usualis vocatus. Gignitur
in India multis nodis geniculatus, fulvus, fragrans spiritus suavitate. Qui cum
frangitur, inmultas fit partes scissilis, simulans gustu casiam cum levi
acrimonia remordenti. [14]
Balsami arbor in Iudaea intra terminos tantum viginti iugerum erat. Posteaquam
eandem regionem Romani potiti sunt, etiam latissimis collibus propagata est,
stirpe similis vitis, foliis similis rutae, sed albidioribus semperque
manentibus. Arbor autem balsamum, lignum eius xylobalsamum
dicitur, fructus sive semen carpobalsamum, sucus opobalsamum. Quod ideo cum
adiectione significatur, eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per
cavernas eximii odoris guttam distillat; caverna enim Graeco sermone OPE
dicitur. Cuius
guttam adulterant admixto Cyprino oleo vel melle. Sed sincerus probatur a melle
si cum lacte coagulaverit, ab oleo, si instillatus aquae aut admixtus facile
fuerit resolutus, praeterea et si laneae vestes ex ipso pollutae non
maculantur. Adulteratus quidem neque cum lacte coagulat et ut oleum
in aqua supernatat et vestem maculat. Balsama autem si pura fuerint, tantam vim
habent ut, si sol excanduerit, sustineri in manu non possint.