IX. DE HERBIS AROMATICIS SIVE COMMVNIBVS.
[1] Extant etquarundam herbarum nomina, quae ex aliqua sui causa
resonant, habentes nominum explanationem. Non
tamen omnium herbarum etymologiam invenies. Nam pro locis mutantur etiam
nomina. [2] Folium dictum quod sine ulla radice innatans
in Indiae litoribus colligatur. Quod lino perforatum siccant Indi atque
reponunt. Fertur autem Paradisi esse herba gustu nardum referens. [3]
Nardus herba est spicosa, unde et a Graecis NARDOSTACHUS appellata; quarum alia
Indica, alia Syriaca vocatur; non quod in Syria nascatur, sed quod mons, in quo
invenitur, alio latere Indiam spectat, alio Syriam. Est
autem Indicum multiforme, sed melius Syriacum, leve, fulvum, comosum, spica
parvum, odorissimum, cyperum similans. Quod si multum in ore tardaverit,
linguam siccat, Nardum Celticum a regione Galliae nomen traxit; nascitur enim
saepius in Liguriae Alpibus et in Syria, frutice parvo, radicibus in manipulo
collectis ligamentis. Flos eius tantum propter odorem bonus: thyrsi eius atque
radiculae utiles probantur usibus nostris. [4] Costum radix herbae est
nascentis in India, Arabia et Syria: sed melius Arabicum. Est enim album et
leve, suave, iucundi odoris, Indicum colore atro et leve, ut ferula, Syriacum
vero pondere grave, colore buxeo, odore acri, summum tamen album, leve, aridum,
gustu incendens. [5]
Crocum dictum ab oppido Ciliciae qui vocatur Corycium, quamquam et alibi
nascatur, sed non tantum vel tale quale in Cilicia: unde et a potiori parte
nomen accepit. Nam multae res nomina sumpserunt a locis, ubi plus
provenit et melius aliquid. Optimum autem est quod fuerit recens, odoris boni,
albedine parva, porrectae longitudinis, integrum et neque in fragmenta
comminutum, inspiratione bona, et cum carpitur manus inficiens et leviter acre.
Quod si
eiusmodi non fuerit, aut vetustum aut infusum agnoscitur. Adulteratur autem
admixto crocomagmate: augendi quoque ponderis causa spuma argenti contrita
adicitur. Ea proditur si pulverulentum reperitur atque decoctum ab odore
proprio fuerit lapsum. [6] Crocomagma expressis aromatibus crocini
unguenti atque informato sedimine in panusculos fit; et ideo sic appellatum.
[7] Asarum nascitur in umbrosis montibus, floribus casiae similibus;
inter quae flos iuxta radicem purpureus, in quo semen continetur uvarum simile,
radicibus pluribus atque tenuissimis et bene redolentibus, et est virtute
similis nardo. Phu nascitur in Ponto, foliis oleastro similibus. [8] Cyperum a Graecis vocatum quod habeat virtutem ferventem.
Radix est iunci trianguli, foliis porri similibus, radicibus nigris sive
contiguis in similitudinem olivarum, odorissimis atque acerrimis. Nascitur in
paludibus atque vacuis locis. Traditur etiam alia species cyperi, quae in India nascitur
et appellatur lingua eorum zinziber. [9]
Iris Illyrica a similitudine Iris caelestis nomen accepit. Vnde et a Latinis
arcumen dicitur quod flos eius coloris varietate eundem arcum caelestem
imitetur. Illyrica
autem dicitur quia in Illyrico plurima et olentissima est. Species eius foliis
gladioli similis, radice aromatica, odoris boni. [10] Acorum foliis
iridis similibus; radicibus acerrimi odoris, sed iucundi; propter quod et
aromatica est. [11] Meu. Cardamomum.
Squinum melius [est] quod in Euphrate nascitur quam quod in Arabia, fulvum,
multiflorum, purpureum, tenue, odoris rosei cum manu confricatur, gustu multum
incendit linguam atque mordet. Huius flos SCHOINOU ANTHOS
dicitur; ANTHOS enim Graece flos nuncupatur. [12] Thymum appellatum
quod flos eius odorem refert. De quo Vergilius (Georg. 4,169):
Redolentque thymo fragrantia mella.
[13] Epithymum Graecum nomen, quod Latine dicitur flos thymi; nam flos
Graece THUMON vocatur: est autem flos thymbrae similis. [14]
Sampsuchus, quem Latini amaracum vocant. Cuius nominis usum Vergilius etiam ad
Venerem referens ait (Aen. 1,693):
Vbi mollis amaracus illum
floribus aspirans amplectitur umbra.
Apta est autem haec herba unguentis: unde et nomen traxit amaracus a puero
cuiusdam regis, qui casu lapsus, dum ferret unguenta, novum et gratissimum ex
confusione odorem creavit. [15] Hyacinthus herba est habens florem
purpureum. Traxit autem nomen a puero quodam nobili qui in saltibus inter
purpureos flores repertus est interfectus; deditque nomen herbae puerilis
funeris casus. Est autem radice et flore bulbi similis, pueros a pubertate
retinens. [16] Narcissus herba fabulose inpositum nomen habet a quodam
puero cuius membra in hunc florem transierunt, qui et nomen Narcissi in
appellatione custodit et decus pulchritudinis in candore retinet foliorum. [17] Rosa ab
specie floris nuncupata, quod rutilanti colore rubeat. [18] Lilia
lactei floris herba, unde et nuncupatur, quasi liclia; cuius dum candor sit in
foliis, auri tamen species intus effulgit. [19]
Viola propter vim odoris nomen accepit. Huius genera sunt tria: purpureum,
album, melinum. [20] Acanthus herba Aegyptia semper frondens, spinis
plena, flexibili virgulto; [21] in cuius imitatione arte vestis
ornatur, quae acanthina dicitur; et acanthis dicta. [22] Hedera dicta
quod arboribus reptando adhaereat. De qua Vergilius (Ecl. 8,13):
Inter victrices hederam tibi serpere lauros.
Alii hederam aiunt vocatam quod haedis supra lactis abundantiam in escam a veteribus
praebebatur. [23] Hederae frigidae terrae indices sunt FUSIKOS. Nam
antipharmacum ebrietatis est si qui potus hedera coronetur. [24]
Elleborum memorant in Graecia circa Elleborum quendam fluvium plurimum gigni,
atque inde a Graecis appellari. Hunc Romani alio nomine veratrum dicunt pro eo
quod sumptum motam mentem in sanitatem reducit. Duo sunt autem genera: album et
nigrum. [25] Acone portus est Bithyniae qui proventu malorum graminum
usque adeo celebris est ut noxias herbas aconita illinc nominemus. Nam toxica
venena eo dicta quod ex arboribus taxeis exprimitur, maxime apud Cantabriam.
[26] Euphorbium dictum quod eius sucus oculorum acuat visum. Cuius vis tanta est ut duris carnibus superadiecta citius coqui conpellat.
Nascitur in multis locis, sed plurima in Mauretania. [27] Laser herba
nascitur in monte Oscobagi, ubi et Ganges fluvius oritur; cuius sucus dictus
primum lacsir, quoniam manut in modum lactis, deinde usu derivante laser
nominatum est. Hoc et a quibusdam opium Cyrenaicum appellatur, quoniam et apud
Cyrenas nascitur. [28] Aloe herba amarissimi sucus. Panaces herba
fragrantis odoris; thyrso ferulae similis, ex quo profluit sucus, qui dicitur
opoponax, croceus et pinguis, odore gravis et amarissimus. [29]
Galbanum. Dicta mons Cretae, ex quo dictamnum herba nomen accepit, propter quam
apud Vergilium (Aen. 4,73) cerva vulnerata saltus peragrat Dictaeos. Tantae
enim potentiae est ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat; unde et
eius pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes eiciunt. Hanc quidam
Latinorum puleium Martis dicunt, propter belli tela excutienda. [30]
Mandragora dicta quod habeat mala suaveolentia, in magnitudinem mali Matiani:
unde et eam Latini malum terrae vocant. Hanc poetae ANTHROPOMORFON appellant,
quod habeat radicem formam hominis similantem. Cuius cortex vino mista ad
bibendum datur, quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem
non sentiant. Huius species duae: femina, foliis lactucae similibus, mala
generans in similitudinem prunarum; masculus vero foliis betae similibus.
[31] Papaver herba somnifera; de qua Vergilius (Georg. 1,78):
Lethaeo perfusa papavera somno:
soporem enim languentibus facit. Eius alia est usualis, alia agrestis, ex qua
fluit sucus quem opion appellant. [32] Colocynthis cucurbita agrestis
et vehementer amara, quae similiter ut cucurbita per terram flagella tendit.
Dicta autem colocynthis quod sit fructu rotundo atque foliis ut cucumis
usualis. [33]
Centauream Graeci vocant quoniam a Chirone Centauro fertur reperta. Eadem et LIMNESIOS, quia locis humectis nascitur. Eadem et fel terrae
propter amaritudinem. [34] Glycyriza Graece ex eo dicta quod dulcem
radicem habeat; GLUKU enim Graece dulce dicunt. Eadem ADIPSOS, quia sitientibus
sitim sedat. [35] Dracontea vocata, quod hasta eius varia sit in modum
colubri, similitudinemque draconis imitetur, vel quod eam herbam vipera timeat.
[36] Chelidonia ideo dicitur vel quod adventu hirundinum videtur
erumpere, vel quod pullis hirundinum si oculi auferantur, matres eorum illis ex
hac herba mederi dicantur. [37] Heliotropium nomen accepit primo quod
aestivo solstitio floreat, vel quod solis motibus folia circumacta convertat.
Vnde et a Latinis solsequia nuncupatur. Nam et sole oriente flores suos aperit,
idem se reclaudit cum sol occubuerit. Ipsa est quam Latini intubum silvaticum
vocant. Haec et verrucaria, [eo] quod extinguat verrucas ex aqua pota, vel in
cataplasmate posita abstergat. [38] Pentaphyllon a numero foliorum
dicta; unde et eam Latini quinquefolium vocant; herba adeo munda ut
purificationi et templis adhiberi a gentibus solita esset. [39]
Hyssopum herba purgandis pulmonibus apta. Vnde et in Veteri Testamento per
hyssopi fasciculos aspergebantur agni sanguine, qui mundari volebat. Nascitur
in petris haerens saxo radicibus. [40] Reubarbarum sive reuponticum,
illud quod trans Danubium in solo barbarico, istud quod circa Pontum
colligitur, nominatum. Reu
autem dictum quod sit radix, quasi radix barbara, quasi radix Pontica.
[41] Hyoscyamos a Graecis dicta, a Latinis herba calicularis, quod
caliculi eius in figuram cantarorum nascantur, ut est mali Punici, quorum ora
serrata sunt, habentes intrinsecus semina papaveris similia. Haec herba et
insana vocatur, quia usus eius periculosus est: denique si bibatur vel edatur,
insaniam facit vel somni imaginem turbidam. Hanc vulgus milimindrum dicit,
propter quod alienationem mentis inducit. [42] Saxifraga vocata quod
semen eius petras in vesica frangat atque conminuat. Gentiana nomen sumpsit, ut
medici memorant, ab inventore, radicibus aristolochiae similibus. Nascitur sub
Alpibus atque Galatia Asiae. Satureia calida et prope ignita. Vnde illi [et]
nomen inditum credunt, quod pronos facit inVenerem. [43] Satyrion
dicta a Satyris propter incendium libidinis, quam vulgus stincum vocant;
Venerem enim suscitat. Idem et orchis, quod radix eius in
modum testiculorum sit, quos Graeci ORCHEIS vocant. Idem et leporina, propter
quod caulem mollem emittat. [44] Vrtica ex eo vocata quod tactus eius
corpus adurat. Est enim igneae omnino naturae et tactu perurit, unde et
pruriginem facit. [45]
Artemisia herba Dianae a gentibus consecrata est, unde et nuncupata; Graece
enim Diana ARTEMIS dicitur. [46] Chamaemelos Graece dicta quod mali
Matiani odorem habeat sitque brevis terraeque vicina. [47] Chamaedrys
a Graecis appellata quod sit brevis et per terram strata et minuta foliis
parvissimis. [48] Paeon quidam medicus fuit, a quo Paeonia herba
perhibetur inventa, ut Homerus dicit. Hanc quidam glycysiden vocant, quod
dulcis saporis sit, vel pentorobinam a numero granorum; vel, ut alii, dactylos
a digitorum similitudine. Nascitur in silvis. [49] Buglossos a Graecis
dicta eo quod folia asperrima ad modum linguae bovis habeat. Quae mirum in
modum ob sapientiam nutriendam vino infundenda a veteribus memoratur. Convivii
quoque hilaritatem praebere fertur: pro olere etiam sumitur. [50]
Arnoglossos, id est agni lingua, quae a Romanis plantago dicitur, quod planta
eius cito adhaereat terrae. Hanc multi pro olere vescuntur. [51] Herpyllos, quae apud nos serpillus vocatur, pro eo quod
radices ipsius longe serpant. Eadem et matris animula, propter quod menstrua
moveat. [52] Aristolochia dicitur quod mulieribus fetis optima sit.
Nam supersessa post partum matricem beneficio vaporis expurgat. Huius herbae
genera sunt duo; quarum una aristolochia rotunda dicitur, propter quod rotundam
radicem habeat; altera aristolochia longa, quia radicem longam habet cum ramis
et foliis longioribus; quam etiam et dactylitin vocant, quod sit radice robore
digitali et longa. [53]
Erigeron a Graecis dicitur, quod vere primo senescat: unde et eam Latini
senicionem vocant. Nascitur per macerias. [54] Psyllios dicta quod
semen simile pulicis habeat: unde et eam Latini herbam pulicarem vocant.
[55] Hierobotane ideo a Graecis hoc nomen accepit quod remediis ac
ligamentis hominum et purificationibus sacerdotum a gentibus apta probaretur. Vnde et eam pontifices sagmen appellabant, quasi sancimen; haec et verbena,
quia pura. [56] Paliurus, herba asperrima et spinosa. Struthios, quam
quidam herbam lanariam vocant, eo quod plerique lanam ex ea lavent. Nascitur
[in] locis cultis. [Splenos dicta quod splenem auferat.] [57] Cimicia,
propter similitudinem cimicis dicta: unde et eam Greci KORION vocaverunt.
Nascitur in locis asperis atque cultis. [58] Marrubium, quem Graeci
PRASION dicunt, vocatum propter amaritudinem. Nascitur in campis. [59]
Puleium [apud Indos pipere pretiosius est]. [60] Absinthium Graecum
nomen. Cuius probabilius est quod in Ponti regione nascitur; unde et absinthium
Ponticum nominatur. [61] Symphytos Graece dictus eo quod tantam in
radice virtutem habeat ut frusta carnis adsparsa in caccabo coagulet.
[62] Polypodion herba cuius radix hirta atque crinita, ut est polypus;
ex quo derivatum est ut polypodion diceretur. Nascitur in teneris petrarum
terris, sive quercis vicinis. [63] Polios a Graecis; a Latinis
omnimorbia, quod multis morbis subveniat. Nascitur in montibus et duris locis.
[64] Scammonia, quam Latini acridium vocant, herba suci plena, quod
colligitur sub cavata radice: denique terram rotunda cavitate fodiunt, tum
suppositis aut cochleis aut nucis foliis excipitur sucus atque siccatus
aufertur. Venit
autem saepius probabilius ex Mysia Asiae: huic contraria atque falsa ex Syria
vel Iudaea. [65] Daucos, foliis feniculi similis thyrso bipalmis.
Citocacia vocata quod ventrem cito depurgat; quam vulgus corrupte citocociam
vocant. [66] Lappa dicta quod habeat caulem ingentem per terram
dispositam. [67] Haec herba a Graecis FILANTHROPOS vocatur, quod
vestibus hominum inhaereat ob asperitatem sui. Nascitur iuxta muros. Capillum Veneris vocatum sive quod elapsos post alopeciam capillos
recreat, vel quod capillorum fluores coercet, vel quod sit virgulis nigris
lenibus cum splendore quasi capilli. Nascitur in aquosis locis. [68]
Rubia dicta quod radix eius sit rubra, unde et colorare lanas perhibetur.
[69] Anchusa, cuius radix contrita digitos inficit: est enim colore
sanguineo, unde etiam pictoribus ad purpuram efficiendam usui est. [70]
Chamaeleon, quae Latine viscarago vocatur eo quod viscum gignat; in quo haerent
aves, quae propria voluntate descendunt ad escam. [71] Cicuta, propter
quod in thyrso geniculato nodos habeat occultos, ut canna; sicut dicitur fossa
caeca, quae occulta est. Haec potui data interficit: hanc in carcere Socrates
bibit et expiravit. Persius (4,2):
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
Haec dum hominibus venenum sit, capellas efficit
pingues. [72] Trifolion, quam Graeci TRIFULLON vocant, quod sit foliis
trinis per singulas adunationes. [73] Phlomos, quam Latini herbam
lucernarem vocant, ab eo quod ad lychnia facit. Eadem et lucubros, quod lucem
praebeat umbris. [74] Pyrethron Graece dicta quod habeat radicem
incendiosam atque coacervantem. [75] Althaea malva agrestis, sive
malvaviscus; sed althaea, quod in altum surgit, viscus, quia glutinosa est. [76]
Origanum, quod Latine colena interpretatur, propter quod infusum coloret vinum.
[77] Titimallum vocabulum sumpsit, quod comam foliorum ad radium solis
circumacta convertat. Nam
Graeci solem TITANA vocant, MALLON comam; ex quo confectum est ut titimallum
diceretur. Huius species septem diversis in locis nascentes.
[78] Strychnos, quae Latine herba salutaris vocatur, propter quod
dolorum capitis et stomachi incendium mitigat. Idem et uva lupina, propter
semen eius uvae simile. [79] Polygonos, quam Latini herbam
sanguinariam vocant, quod missa in naribus sanguinem moveat. [80] Ambrosia,
quam Latini apium silvaticum vocant. De qua Vergilius (Aen. 1,403):
Apiago, quod flores eius apes maxime appetunt. [81] Portulaca
Rosmarinum, quam Latini ab effectu herbam salutarem vocant: folia fenuculi
similia atque aspera et rotatim terrae prostrata. [82] Colocasia
[nomen herbae]. Menta agrestis, quam Graeci KALAMINTHEN, nostri vulgo nepetam
vocaverunt, maioris virtutis et vehemens in calore. [83]
Genicularis herba substernitur ob scorpionum vim repellendam. Gladiolus, quod
sit foliis gladii similibus, thyrso cubitali, floribus purpureis. [84]
Verbascum. Agaricum, radix vitis albae. Calamites. Lappa [genus
herbae]. Lappago. Lapella. Beneola. Orcibeta. [Satyrion.] Myrobalanum.
Asphodelus, quam Latini a colore albucium vocant. [85] Scilla, quod
nocens sit; de qua superstitio gentilium dicit quod, si integra ad limen
suspendatur, omnia mala fugat. [86]
Chamaepitys a Graecis dicta quod terrae adhaereat et odorem pini habeat. Hanc Latini
cucurbitularem vocant, quod ex parte odorem cucurbitae referat. Staphysagria
nascitur [in] locis amoenis. [87] Asplenos dicta quod splenem auferat;
sive scolopendrios, eo quod folia ipsius scolopendro animali sint similia. Nascitur in humidis petris. [88] Volvus appellatus quod sit radix
eius volubilis et rotunda. Stoechas in insulis Stoechadibus nascitur; unde et
nuncupatur. [89] Cyclaminos Graece dicta a quodam qui Cyclos vocatus
est, qui primus virtutes huius herbae invenit; sive quod habeat radicem
rotundam: Graeci enim KUKLON rotundum vocant. Cuius radix aut sucus, si vino
fuerit admixtus, ebrios facit. Nascitur in locis silvosis et agris.
[90] AMPELOS LEUKE, sive bryonia, quam Latini vitem albam vocant, vel
a qualitate coloris vel quod eius radix contrita et corpori infricata
teneriorem et candidiorem cutem reddat. Nam et sucus bacarum eius lac uberibus
siccis reddit. [91] AMPELOS MELAINA, id est vitis nigra, eademque
labrusca: folia hederae similia; in omnibus maior quam vitis alba: bacas
similiter habens, quae in maturitate nigrescunt, unde et vocabulum sumpsit.
[92] Viticella herba a Latinis appellata quod sicut vitis quidquid
proximum habuerit, adprehendat corymbis, quos anulos appellamus. [93]
Bupthalmos florem habet croceum, oculo similem; unde et a Graecis nomen
accepit. Est autem caule molle, foliis coriandri similibus. Nascitur iuxta
muros civitatum. [94] Phlomos, quam Latini verbascum vocant; quarum
altera est masculus, albidioribus foliis atque angustioribus, altera femina,
foliis latioribus atque nigris. [95] Ferula vocata a medulla: nam
illam Varro tradit esse ferulae medullam, quam ASFODELON Graeci vocant.
Nonnulli a feriendo ferulam dicunt. Ad hanc enim pueri et puellae vapulare
solent: huius sucus galbanum est. [96] Papyrum dictum quod igni et
cereis est aptum; PUR enim Graeci ignem dicunt. Iuncus
[eo quod iunctis radicibus haereat]. [97] Scirpus, quo segetes teguntur,
sine nodo; de qua Ennius (Sat. 70):
Quaerunt in scirpo, quod soliti dicere, nodum.
Et in proverbio: 'Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit.' [98] Fucus genus herbae est de qua tinguitur vestis, dicta quia
mentitur alienum colorem. Vnde et Vergilius (Ecl. 4,42):
Discet mentiri lana colores.
[99] Alga nascitur in aquis, segetis similis. Ita denique nomen
sumpsit ab algore aquae; vel quod alliget pedes, quia crassa est, foliis aquam
ex parte superantibus. [100] Vlva et typhus herbae [quae] circa fontes
et paludes stagnisque nascuntur. Ex quibus ulva, id est alga mollis et quodammodo
fungus, dicta ab uligine. [101] Typhus vero, quae se ab aqua inflat. Vnde etiam ambitiosorum et sibi placentum hominum tumor typhus dicitur. [102] Carex
herba acuta et durissima, sparto similis. De
qua Vergilius (Georg. 3,231):
Et carice pastus acuta.
[103] Spartus frutex virgosus sine foliis, ab asperitate vocatus.
Volumina enim funium, quae ex eo fiunt, aspera sunt. [104] Gramen a
situ potius dictum, quod plurimis agrorum sit: unde et eum Graeci AGROSTIN
vocaverunt. Licet omnis herba gramen vocetur, ab eo quod germinetur; sicut
robur omnis ligni cutis et species, ab eo quod sit firmissima. [105] Filix a
singularitate folii dicta. Denique ex una virgula altitudine cubitali una
scissa folia gignitur, res inplicata velut pinna. Avena. Lolium. [106]
Zizania, quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et
infecundum. [107] Faenum dictum quod eo flamma nutritur; FOS enim
flamma est. Manipulum dicimus fascem faeni: et dictum manipulum quod manum
inpleat.