X.
DE OLERIBVS. [1] Hortus nominatus quod semper ibi aliquid
oriatur. Nam cum alia terra semel in anno aliquid creet, hortus numquam sine
fructu est. [2] Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines oleribus
alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et
oleribus alebantur, sicut animalia herbis. [3] Caulis est generaliter
herbarum vel olerum medius frutex; qui vulgo thyrsus dicitur, quod a terra
sursum conscendat; ex quo derivatum est ut specialiter quoddam genus olerum
caulis diceretur, quia thyrsus ipsius amplius ceteris oleribus coalescit, id
est crescit. Est autem generale nomen; omnis enim frutex caulis [dicitur].
[4] Cyma dicitur quasi coma: est enim summitas olerum vel arborum, in
qua vegens virtus naturalis est. [5] Malva ex parte Graeco vocabulo
appellatur APO TOUMALASSEIN, eo quod molliendi alvum solvendique naturam
habeat. Cuius sucus, si quis se oleo mixto perunxerit, ab apibus negatur
feriri. Folia eius ex oleo trita et inposita scorpionibus creduntur afferre
torporem. [6] Pastinaca vocata quod eius radix praecipuus pastus sit
hominis: est enim odoratu iucunda, cibo delectabilis. [7] Rapa dicta a
rapiendo, id est conprehendendo. Est autem radice amplior napo, sapore dulcior,
et folia tenui. [8] Napus a similitudine
rapae vocatus, nisi quod foliis latior et radicis gustu subacrior est. Nominis autem adfinitas
in utrisque inde pene communis, quia utrumque semen in alterum vicissim
mutatur. Nam rapa in alio solo, ut Aemilianus ait (8,2), per biennium mutatur
in napum; alio vero napus transit in rapam. [9] Napocaulis ex duobus
oleribus conpositum nomen habet, quia dum sit sapore napo similis, non in
radice, sed in thyrso conscendit, ut caulis. Sinapis
appellatur, quod foliis sit similis napis. [10] Raphanum Graeci, nos
radicem vocamus eo quod totus deorsum nititur, dum reliqua olera in summa magis
prosiliant: cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit, serpentes
inpune tractabit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescat. In cibo quoque
venenis obsistit. Nam contra venena radices, nuces, lupini, citrum, apium
prosunt; sed contra futurum, non contra acceptum venenum. Vnde et apud veteres
ante alias epulas haec solebant mensis adponere. [11] Lactuca dicta
est quod abundantia lactis exuberet, seu quia lacte nutrientes feminas inplet.
Haec et in viris Veneris usum coercet. Lactuca agrestis est quam serraliam nominamus,
quod dorsum eius in modum serrae est. [12] Intubus Graecum nomen est:
et intubus, quod sit intus tobus. Cepa vocatur, quia non aliud est nisi tantum
caput. [13] Ascalonia nuncupata ex una urbium Palaestinae quae Ascalon
dicitur, unde prius advecta est. [14] Alium
dictum quod oleat. Vlpicum appellatum quod alii odorem habeat. Phaselos vocari
aiunt a Phaselo insula Graeciae, ubi non procul mons Olympus est. [15] Porrum, cuius duo genera, capitatus et sectilis; sectilis
parvus, capitatus maior. Beta apud nos oleris genus; apud Graecos littera.
Blitum genus oleris, saporis evanidi, quasi vilis beta. [16]
Cucumeres, quod sint interdum amari; qui dulces nasci perhibentur, si lacte
mellito eorum semen infundatur. Cucurbita. Apoperes. Sane pepo, melipepo,
ocimum Graeca nomina sunt, et origo eorum Latinis incerta. Olus molle.
Atriplex. Brassica.
Olisatrum. [17] Nasturcium sapor appellavit, quod acrimonia sui nasum
torqueat. [18] Fungi, quod aridi ignem acceptum
concipiant; FOSenim ignis est; unde et esca vulgo dicitur, quod sit fomes ignis
et nutrimentum. Alii dicunt fungos vocatos quod sint ex eorum genere quidam
interemptorii; unde et defuncti. [19] Tuberum tumor terrae prodit;
eaque causa nomen illi dedit. Volvi appellati quod sint volubiles et rotundi. Asparagus,
quod spinosa et aspera sit frutex eius, ex qua gignitur. [20] Capparis a Graecis nomen sumpsisse videtur, quod habeat in
summitatibus rotunda seminum capitula. Armoracia, hoc est
lapsana. Lapistrus. Lapathia: haec in cibo sumpta stomachum confortat, Venerem
reprimit. Carduus. [21] Eruca, quasi uruca, quod ignitae sit virtutis
et in cibo saepe sumpta Veneris incendium moveat. Huius species duae, quarum
altera usualis, altera agrestis, acrioris virtutis; utraque tamen Veneris
commovent usum.