II. DE PARTIBVS NAVIVM ET ARMAMENTIS.
[1] Puppis posterior pars navis est, quasi post; prora anterior, quasi
priora. Cumba locus imus navis, quod aquis incumbat. Carina a currendo
dicta, quasi currina. [2] Fori navium latera concava, a ferendo onere
dicta; sive tabulata navium quae sternuntur, dicta ab eo quod incessus ferant
vel foris emineant. De quibus Vergilius (Aen. 6,412):
[Laxatque foros].
[3]
Columbaria in summis lateribus navium loca concava per qua eminent remi; dicta,
credo, quod sint similia latibulis columbarum in quibus nidificant.
[4] Agea viae sunt, loca in navi per qua ad remiges hortator accedit.
De qua Ennius (Ann. 492):
Multa foro ponet, et agea longa repletur.
[5] Transtra sunt tabulae ubi sedent remiges, quod in transverso sint
dicta; quae Vergilius (Aen. 6,411) iuga appellat. [6]
Remi a removendis, (tonsae a tondendis) et decutiendis fluctibus dicti, sicut
tonsores a tondendis et decutiendis capillis. [7] Palmula est extrema latitudo
remi, a palma dicta, qua mare inpellitur. Antemnae
autem dictae quod ante amnem sint positae; praeterfluit enim eas amnis. Cornua
extremae partes antemnarum sunt, dictae per tropum. [8]
Malus est arbor navis qua vela sustinentur. Malus autem dictus quia habet
instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur,
quorum volubilitate vela facilius elevantur. [9] Modius est cui arbor
insistit, ob similitudinem mensuralis vasis dictus. Carchesia sunt in
cacumine arboris trochleae, quasi F littera, per qua funes trahuntur. Cinna
(4):
Lucida confulgent alti carchesia mali.
[10] Trochleae autem vocatae quod rotulas
habeant; TROCHOS enim Graece rota dicitur. [11]
Parastatae stipites sunt pares stantes quibus arbor sustinetur. Cato (inc. 18): 'Malum
deligatum, parastatae vinctae.' [12] Clavus est
quo regitur gubernaculum. De quo Ennius (Ann. 483):
Vt clavum rectum teneam navemque gubernem.
[13] Porticulus malleus in manu portatus, quo modo signum datur
remigantibus. De quo Plautus (Asin. 518):
Ad loquendum atque tacendum tute habes porticulum.
[14] Tonsilia uncinus ferreus vel ligneus ad quem in litore defixum
funes navium inligantur. De quo Ennius (Ann. 499):
Tonsillas apiunt, configunt litus, aduncas.
[15] Anchora dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi
hominis manus conprehendat vel scopulos velarenas. Nam manus Graece KURA
dicitur: apud Graecos autem aspirationem non habet, nam AGKURA dicitur; unde et
apud maiores sine aspiratione proferebatur. [16] Pulvini sunt machinae
quibus naves deducuntur et subducuntur in portum. Pons, scala navium.