III. DE VELIS. [1] Vela Graeci ARMENA
dicunt, proinde quod aere moventur; apud Latinos autem vela a volatu dicta.
Vnde est illud (Virg. Aen. 3,520):
Velorum pandimus alas.
[2]
Genera velorum: acation, epidromos, dolo, artemo, siparum, mendicum. Ex quibus acation velum maximum, et in media nave constitutum. [3] Epidromos secundae amplitudinis, sed ad puppim. Dolon
minimum velum, et ad proram defixum. Artemo dirigendae potius navis causa
conmentatum quam celeritatis. [4] Siparum genus veli unum pedem
habens, quo iuvari navigia solent in navigatione quotiens vis venti languescit.
De quo Lucanus (5,428):