IV. DE FVNIBVS. [1] Funes dicti quod
antea in usum luminis fuerint circumdati cera; unde et funalia. Restes, sive
quod rates contineant, seu quod his retes tendantur. Rudentes sunt funes navium
ex nimio stridore ita dicti. [2] Spirae funes quae in tempestatibus
utuntur; quas nautici suo more cucurbas vocant. Spirae autem ab sparto vocatae.
[3] Propes funis quo pes veli alligatur, quasi pro pedes. De quo
Turpilius (215):
Quasi quum ventus fert navem in mare
secundus, si quis propedon misit ðsi veli sinistrumð.
[4] Tormentum funis in navibus longus, qui a prora ad puppim
extenditur quo magis constringantur. Tormenta autem a
tortu dicta, restes funesque. [5] Scaphon funis in prora positus. De quo
Caecilius (256):
Venerio cursu veni, prolato pede
usque ad scaphonem.
[6] Opisphora funes quae cornibus antemnae dextra sinistraque
tenduntur retroverso. Prosnesium funis quo
navis in litore ligatur ad palum. Mitra funis qua navis media vincitur.
[7] Anquina quo ad malum antemna constringitur. De qua Cinna (5):
Atque anquina regat stabilem fortissima cursum.
[8] Remulcum funis quo deligata navis trahitur
vice remi. De
quo Valgius (4):
Hic mea me longo succedens prora remulco
laetantem gratis sistit in hospitiis.
[9] Struppi vincula loro vel lino facta quibus remi ad scalmos
alligantur. De quibus Livius (10):
Tumque remos iussit religare struppis.
[10]
Catapirates linea cum massa plumbea, qua maris altitudo temtatur. Lucilius (1191):
Hunc catapiratem puer eodem devoret unctum
plumbi paucillum rudus lineique mataxam.