V. DE RETIBVS.
[1] Retes vocatae sive a retinendis piscibus, sive a restibus quibus
tenduntur. Minus autem rete synplagium dicitur a plagis; nam proprie plagas
dici funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem.
[2] Funda genus est piscatoriae retis, dicta ab eo quod in fundum
mittatur. Idem etiam a iactando iaculum dicitur. Plautus (frag. 175):
Probus quidem antea iaculator eras.
[3] Tragum genus retis ab eo, quod trahitur,
nuncupatum. Ipsa est et verriculum; verrere enim trahere est.
[4] Nassa. Cassis genus venatoriae retis, quod capiat. Hinc est quod
incassum dicimus, id est sine causa; quasi sine cassibus, sine quibus venatio
inanis est. Conopium retia qua culices excluduntur in modum tentorii; quo magis
Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culices copiosi nascuntur. Vnde et
conopeum dicitur; nam Canopea Aegyptus est.