VI.
DE FABRORVM FORNACE. [1] Faber a
faciendo ferro inpositum nomen habet. Hinc derivatum nomen est ad alias artium
materias fabros vel fabricas dicere; sed cum adiectione, ut faber lignarius et
reliqua, propter operis scilicet firmitatem. [2] In fabrorum autem
fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt, figuraliter per Vulcanum ignem
significantes, sine quo nullum metalli genus fundi extendique potest. Nihil est enim pene quod igne non efficiatur. Alibi enim vitrum,
alibi argentum, alibi plumbum, alibi mineum, alibi pigmenta, alibi medicamenta
efficit. Igne lapides in aere solvuntur, igne ferrum gignitur ac
domatur, igne aurum perficitur, igne cremato lapide caementa et parietes
ligantur. [3] Lapides nigros ignis coquendo candificat, ligna candida
urendo obfuscat, carbones ex pruna fulgida nigros facit, de lignis duris
fragiles, de putribilibus inputribiles reddit, stricta solvit, soluta
restringit, dura mollit, mollia dura reddit. Habet et medicaminis usum. Nam
saepe uri prode est. Pestilentiae quoque, quae obscuratione solis contrahitur,
auxiliari certum est. In opere quoque aliud gignit primis ignibus, aliud
secundis, aliud tertiis. [4] Habet quoque et aliam in se diversitatem
ignis. Nam alius est qui usui humano, alius qui iudicio apparet divino, sive
qui de caelo fulmen adstringit, sive qui de terra per vertices montium
eructuat. [5] Ignis autem dictus quod nihil gigni potest ex eo; est
enim inviolabile elementum, adsumens cuncta qua rapit. Fabrica duabus rebus
constat; ventis et flamma. [6] Flamma vero proprie fornacis est dicta,
quod flatu follium excitetur. Fornax vero ab igne vocata; FOS enim ignis est.
Kaminus fornax Graecum est, dirivatum a KAUMA. [7] Favilla est deserta igni
scintilla. Pruna est quamdiu ardet; quum autem extincta fuerit, carbo
nominatur. Pruna autem a perurendo dicta est; carbo vero, quod flamma caret.
Qui dum interisse creditur, maioris fit virtutis; nam iterum accensus fortiori
luce calescit. Cuius tanta est etiam et sine igne firmitas ut nullo humore
conrumpatur, nulla vetustate vincatur. Extinctus enim
tantum incorruptibiliter durat, ut hi qui limites figunt eos infossos terra
substernant, et lapides desuper figant ad convincendum litigatorem post
quantalibet saecula fixumque lapidem limitem esse agnoscant.