VII. DE INSTRVMENTIS FABRORVM. [1]
Incus est in quo ferrum tunditur, a caedendo dictus, eo quod illic aliquid
cudamus, id est feriendo producamus; cudere enim caedere et ferire est. Veteres
autem non incudem vocabant, sed intudem, eo quod in ea metallum tunditur, hoc
est tendatur; unde et tudis malleus, a tundendo, id est tendendo, dictus.
[2] Malleus vocatus quia,dum quid calet et molle est, caedit et
producit. Marcus malleus maior; et dictus marcus quod maior sit ad caedendum et
fortior. Martellus, mediocris. Marculus malleus pusillus. Lucilius (1165):
Et velut in fabrica fervens cum marculus ferrum
multorum magnis ictibus tundit.
[3] Forcipes quasi ferricipes, eo quod ferrum candens capiant
teneantque, sive quod ab his aliquid forvum capimus et tenemus, quasi
forvicapes. Nam forvum est calidum; unde et fervidum; unde et formosos dicimus
quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat. [4] Lima dicta
eo quod lene faciat. Nam limum lene est. Cilium est unde
operantur argentarii; a quo et caelata vasa dicuntur.