VIII. DE FABRICIS PARIETVM. [1] In
fabricis parietum atque tectorum Graeci inventorem Daedalum adserunt; iste enim
primus didicisse fabricam a Minerva dicitur. Fabros
autem sive artifices Graeci TEKTONAS vocant, id est instructores. Architecti autem
caementarii sunt, qui disponunt in fundamentis. Vnde
et Apostolus de semetipso (1 Cor. 3,10) 'Quasi sapiens' inquit 'architectus
fundamentum posui.' Maciones dicti a machinis in quibus insistunt propter
altitudinem parietum.