XII. DE LAQVEARIIS. [1] Laquearia
sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur quod lacus
quosdam quadratos vel rotundos ligno vel gypso vel coloribus habeat pictos cum
signis intermicantibus. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius (1290):
Resultant aedesque lacusque.
Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius (C. 2,18):
Neque aureum
mea renidet in domo lacunar.
Inde fit alia diminutio lacunarium; et per ANTISTICHON laquearium facit.