XVI. DE PICTVRA. [1] Pictura autem
est imago exprimens speciem rei alicuius, quae dum visa fuerit ad recordationem
mentem reducit. Pictura
autem dicta quasi fictura; est enim imago ficta, non veritas. Hinc et fucata, id est ficto quodam colore inlita, nihil fidei et veritatis
habentia. Vnde et sunt quaedam picturae quae corpora veritatis studio coloris
excedunt et fidem, dum augere contendunt, ad mendacium provehunt; sicut qui
Chimaeram tricipitem pingunt, vel Scyllam hominem sursum, caninis autem
cupitibus cinctam deorsum. [2] Picturam autem Aegyptii excogitaverunt
primum umbra hominis lineis circumducta. Itaque initio talis, secunda singulis
coloribus, postea diversis; sicque paulatim sese ars ipsa distinxit, et invenit
lumen atque umbras differentiasque colorum. Vnde et nunc pictores prius umbras
quasdam et lineas futurae imaginis ducent, deinde coloribus conplent, tenentes
ordinem inventae artis.