XVII. DE COLORIBVS. [1] Colores
autem dictos quod calore ignis vel sole perficiuntur, sive quod initio
colabantur ut summae subtilitatis existerent. [2] Colores aut
nascuntur aut fiunt. Nascuntur, ut Sinopis, rubrica, Paraetonium, Melinum,
Eretria, auripigmentum. Ceteri finguntur aut arte aut permixtione. [3]
Sinopis inventa primum in Ponto est: inde nomen a Sinope urbe accepit. Species
eius tres: rubra et minus rubens, et inter has media. [4] Rubrica
vocata quod sit rubra et sanguineo proxima. Haec plurimis locis gignitur, sed
optima Ponto; unde et Pontica dicitur. [5] Syricum rubri coloris
pigmentum, ex quo et librorum capita scribuntur. Ipsud est et Phoeniceum,
appellatum ita eo quod in Syria colligatur in litoribus Rubri maris, ubi
Phoenices inhabitant. [6] Aliud est autem sericum, aliud Syricum. Nam sericum lana est quam Seres mittunt; Syricum vero pigmentum quod
Syrii Phoenices in Rubri maris litoribus colligunt. Est
autem et inter facticios; nam saepe fit aut Sinopide aut sandyce mixtus. [7] Minium
primi Graeci in Ephesiorum solo invenisse traduntur. Cuius pigmenti Hispania
ceteris regionibus plus abundat; unde etiam nomen proprio flumini dedit. Huius
distillatio argentum liquidum gignit. [8] Minion autem hoc quidam
dicunt esse cinnabarin. Cinnabarin a dracone et barro, id est elephanto,
cognominatum. Aiunt enim draconum esse sanguinem dum inplicant elephantos.
Ruunt enim beluae et dracones obruuntur, quorum fusus cruor terram inficit,
fitque pigmentum quidquid solo tincxerit. Est
autem pulvis coloris rubri. [9] Prasin, id est creta viridis, etsi in
aliquibus terris promiscue generetur, optima tamen in Libya Cyrenensi.
[10] Chrysocolla colore prasina est, dicta quod vena eius aurum habere
traditur. Haec
et in Armenia nascitur, sed ex Macedonia probabilis venit. Foditur enim ex metallis aeris, cuius inventio argentum atque Indicum
prodit. Nam venae eius cum his habent naturae societatem. [11] Cypria ab
insula Cypro, ubi plurima reperitur. Sandaraca in insula Rubri maris Topazo
nascitur, colore cinnabari, odore sulphureo. Invenitur autem in aureis et in
argentariis metallis, melior quo magis rufa quoque magis virus redolet;
quamquam et cerussa si torreatur in fornace sandaracum facit, unde et color est
flammeus. Quod si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem reddit.
[12] Arsenicum, quod Latini ob colorem [auri] auripigmentum vocant,
colligitur in Ponto ex auraria materia, ubi etiam sandaraca. Optimum est quod
in aureuim colorem transit, purum et fissile gracili venarum discursu; quod
vero pallidius aut sandaracae simile est deterius iudicatur: est et tertium
genus squamosum quo miscitur aureus color. Vis
earum ut sandaracae, sed acrior. [13] Ochra et ipsa in insula Rubri
maris Topazo gignitur, ubi et sandaraca. Fit quoque et ochra exusta rubrica in
ollis novis luto circumlitis, quae quanto magis in camino arserit tanto melior
fit. [14] Venetum. Caeruleum temperare
primum Alexandria repperit. In Italia ex arenae pulvere et nitri flore idem faciunt.
Sed Cyprium in fornace adustum huic permixtioni addes; Vestoriani similitudo
erit. [15] Purpurissum ex creta argentaria. Cum
purpuris pariter tinguitur bibitque eum colorem celerius lanis. Praecipuum est
tamen aliud quod adhuc vaso rudibus medicamentis inebriatum: proximum est
egesto eo addita creta in ius idem, et quotiens id factum est elevatur bonitas.
Pretiosissimae
purpurae causa est quod hysgino maxime inficitur rubeaque. [16]
Indicum in Indicis invenitur calamis, spuma adhaerente limo: est autem coloris
cyanei, mixturam purpurae caerulique mirabilem reddens. Est alterum genus in purpurariis officinis, spuma in aereis cortinis
innatans, quam infectores detrahentes siccant. [17] Atramentum dictum
quod sit atrum, cuius species et picturae et cottidiano usui necessaria est;
iste inter facticios est. Fit enim e fuligine pluribus modis super ardentes
taedas resina adiecta, lacusculo aedificata, quae fumum retineat. Huic pictores
cum aqua admiscunt gluten ut inlustrius resplendeat. [18] Ad
festinationem autem operis etiam sarmentorum veterum carbones cum glutino triti
inducendis parietibus atramenti speciem reddunt. Sunt et qui vini faecem
siccatam excoquant, adfirmantque, si ex bono vino faex fuerit, Indici speciem
id atramentum praebere. Sed et sarmentum uvae nigrae vino optimo tinctum
posteaquam siccitate aruerint, si exuras et conteras adiecto gluten, nitorem
Indici reddet. [19]
Vsta, quae plurimum necessaria est, nullo negotio provenit. Nam si et glebam
silicis bonae igne excoquas, et aceto acerrimo superfusam extinguas, madefacta
spongia colorem purpureum reddet. Eam ubi contriveris usta erit. [20]
Omne autem atramentum sole perficitur: omnes colores calcis admixtione
conrumpuntur. [21] Melinum dictum quod eius metalli ferax sit una ex
Cycladibus insula Melos nomine. Est enim candidum, nec
utuntur eum pictores propter nimiam pinguedinem. [22] Anulare, quod
vocant, candidum est, quo[d] muliebres picturae luminantur. Fit et ipsud ex creta admixtis vitreis gemmis. [23] Cerussa fit
hoc modo: in vaso enim aceto acerrimo inpleto sarmenta aminea in eodem vasculo
conlocabis, ac super sarmenta tabulas plumbi tenuissimas pones, deinde vas
diligentissime claudis, inlinisque, ne aliquid inspiraminis exeat. Post dies
autem triginta vas aperitur, et ex distillatione tabularum innata cerussa
invenitur. Quod ablatum et arefactum teritur, atque iterum aceto admixto in
pastillis dividitur et in sole siccatur. Hac observantia si lamminas aereas sarmentis
superponas, aeruginem creant. Chalcanthum.