XVIII. DE INSTRVMENTIS AEDIFICIORVM.
[1] Instructura autem parietum ad normam fieri et ad perpendiculum
respondere oportet. Norma dicta Graeco vocabulo, extra quam nihil rectum fieri
potest. Conponitur autem ex tribus regulis, ita ut duae sint binum pedum,
tertia habeat pedes duos, uncias decem, quas aequali crassitudine politas
extremis cacuminibus sibi iungit ut schemam trigoni faciant. Id erit norma. [2] Regula dicta quod sit recta, quasi rectula,
et inpedimentum non habeat. Perpendiculum est quod
semper adpenditur. Denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum et certam
regulam fiant, necesse est cuncta mendosa instruantur; ut aliqua prava sint, aliqua
cubantia, prona nonnulla, alia supina; et propter hoc universa sunt constructa.
[3]
Linea genere suo appellata, quia ex lino fit. Trullae
nomen factum eo quod trudit et detrudit, id est includit calce vel luto
lapides. Martellus.
Machina. [4] Scalae ab scandendo, id est ascendendo, vocatae; haerent
enim parietibus. Scalae autem dicuntur, aut unae sint aut plures, quia
numeri tantum pluralis est nomen, ut litterae quae epistolam significant.