XIX. DE LIGNARIIS. [1] Lignarius generaliter ligni opifex
appellatur. Carpentarius speciale nomen est; carpentum enim solum facit, sicut
navicularius quia tantum navium est fabricator et artifex. [2]
Sarcitector dictus quod ex multis hinc et inde coniunctis tabulis unum tecti
sarciat corpus. Idem et tignarius, quia tectoria lignis inducit. [3] Lignum
vocatum Graeca etymologia, quia incensum in lumen convertitur et in flammam. Vnde [et] lychnium dicitur, quod lumen det. [4] Materia inde dicitur omne
lignum quod ex ea aliquid efficiatur; vel si ad ianuam referas vel ad statuam,
materia erit. Ad aliquid enim materia semper accipienda est, sicut elementa
materiam rerum esse dicimus quia inde ea, quae sunt, facta videmus; et materia
quasi mater dicta. [5] Trabes vocatae quod in transverso positae
utrosque parietes contineant. Aliud autem sunt tigna, aliud trabes. Tigna enim
iuncta trabem faciunt. Trabes autem sunt quum
sunt dolatae. [6]
Tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes
coeunt. Coplae vocatae quod copulent in se luctantes.
Luctantes, quod erecti invicem se teneant more luctantium. [7] Agrantes.
Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur neque coniuncti. Scindulae, eo quod
scindantur, id est dividantur. Epigri et clavi sunt, quibus lignum ligno
adhaeret. Clavi autem dicti, quasi calibi, quia e calibe fiunt, id est ferro;
c(h)alyps enim ferrum est. [8] Tabulae a veteribus tagulae vocabantur,
a tegendo scilicet; unde et tegulae. Commissura dicitur tabularum coniunctio.
Sectio autem dicta a sequendo ea quae coeperit; nam secare sectare et sequi
est. [9] Serrae autem nomen de sono factum est, id est ab stridore.
Serrae circinique usum Perdice quidam adolescens invenit, quem puerum Daedalus
frater matris suae studiis perdocendum acceperat. Cuius pueri tantum ingenium
fertur ut, dum materiae dividendae conpendium quaereret, spinam piscis imitatus
e ferro lamminam exasperans dentium mordacitate armavit, quam serram artificus
nuncupant. Pro cuius artis inventione Daedalus magister eius invidiae livore
permotus praecipitem puerum ex arce deiecit, dehinc exulatum Cretam abiit
ibique aliquamdiu fuit, ut fabulae ferunt. Ex
Creta pinnis vulavit et in Ciliciam venit. [10] Circinus dictus quod
vergendo efficiat circulum. Huius modus duplicata linea fit, quae simplex per
latitudinem extensa fuerat. Punctus autem in medio circini centrum a Graecis
dicitur; in cuius medium cuncta convergunt. [11] Securis vocatur eo
quod ea arbores succidantur, quasi succuris. Item securis quasi semicuris; ex una
enim parte acuta est, ex altera fossoria. Haec apud veteres penna vocabatur;
utrimque autem habens aciem, bipennis. Nam bipennis dicitur quod ex utraque
parte habeat acutam aciem, quasi duas pinnas. Pennum autem antiqui acutum
dicebant; unde et avium pinnae, quia acutae. Et ecce nomen quod reservavit
antiquitatem; quia veteres pennas dicebant, non pinnas. Haec et dolabra, quod habeat duo labra; nam securis simplex est. [12] Dextralis dexterae habilis. Ascia ab astulis dicta quas a
ligno eximit; cuius diminutivum est asciola. Est autem manubrio brevi ex
adversa parte referens vel simplicem malleum, aut cavatum, vel bicorne rastrum.
[13] Scalprus dictus quod scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi
scalforus. Cuius
diminutivum scalpellus. [14] Terebra vocata a verme ligni, qui
nuncupatur terebra, quem Graeci TEREDONA vocant. Hinc dicta terebra quod ut
vermis terendo forat, quasi terefora; vel quasi transforans. Taratrum, quasi
teratrum. [15] Scobina dicta quod haerendo scobem faciat. Cant[h]erium. Guvia,