XX. DE INVENTIONE LANIFICII. [1]
Minervam quandam gentiles multis ingeniis praedicant. Hanc
enim primam lanificii usum monstrasse, hanc etiam telam ordisse et colorasse
lanas perhibent. [2] Olivae quoque hanc dicunt inventricem et
fabricae, multarumque artium repertricem, ideoque illi vulgo opifices
supplicant. Sed hoc poetice fingitur; non enim Minerva istarum artium princeps
est, sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerva de capite
Iovis nata fingitur, hoc est ingenium; ideoque sensus sapientis, qui invenit
omnia, in capite est. Ideo et dea artium Minerva dicitur quia nihil
excellentius est ingenio, quo reguntur universa.