XXI. DE VESTE SACERDOTALI IN LEGE. [1] Octo sunt in lege
genera sacerdotalium vestimentorum. Poderis est sacerdotalis linea, corpori
adstricta et usque ad pedes descendens; unde et nuncupata; quam vulgo camisiam
vocant. [2] Abanet cingulum sacerdotale rotundum, polymita arte ex
cocco, purpura, iacinthoque contextum, ita ut flores atque gemmae in eo esse
viderentur distinctae. [3] Pilleum est ex bysso rotundum quasi sphaera
media, caput tegens sacerdotale et in occipitio vitta constrictum. Hoc Graeci et nostri
tiaram vel galerum vocant. [4] Mahil, quod est tunica talaris, tota
iacinthina, habens ad pedes septuaginta duo tintinnabula totidemque intermixta
ac dependentia punica mala. [5] Ephod, quod interpretatur Latine
superindumentum; erat enim pallium superhumerale ex quattuor coloribus et auro
contextum, habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos, in
quibus sculpta erant nomina patriarcharum. [6] Logium, quod Latine
dicitur rationale, pannus duplex, auro et quattuor textus coloribus, habens
magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant duodecim pretiosissimi
lapides. Hic pannus superhumerali contra pectus pontificis
adnectebatur. [7]
Petalum aurea lammina in fronte pontificis, quae nomen Dei tetragrammaton
Hebraicis litteris habebat scriptum. [8] Batin sive feminalia, id est
bracae lineae usque ad genua pertingentes quibus verecunda sacerdotis
velabantur.