XXII. DE DIVERSITATE ET NOMINIBVS
VESTIMENTORVM.[1] Diversitas vestimentorum: tegmen, [tegumen,]
indumentum, vestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo
quod tegat membra; sicut tegumen tecta, quae tegunt corpora. [2]
Vestimentum vero est quod usque ad vestigium pertenditur, quasi vestigimentum,
ut est tunica talaris. Sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit.
Indumentum, quod intus ad corpus induitur, quasi intumentum. Amictus.
[3] Discernitur autem vestitus a cultu, quoniam latius intellegitur
cultus. Item cultus ab habitu; nam habitus ad naturam pertinet, cultus ad
homines. [4] Plerique autem vestium aut a tempore, quo maxime in usu
sunt, appellantur, aut a locis, ubi vel primum confectae vel maxime
venditantur, aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. [5] Vestis
antiquissima hominum fuit perizomatum, id est subcinctorium, quo tantum
genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales e foliis arborum sibi
fecerunt, quoniam post praevaricationem erubescentes pudenda velarunt. Cuius
usum quaedam barbarae gentes, dum sint nudae, usque hodie tenent. Haec et
campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem iuvenes, qui nudi exercentur in campo,
pudenda operiunt. [6]
Tonica vestis antiquissima appellata quia in motu incedentis sonum facit; tonus
enim sonus est. Primum autem fuere pelliciae tunicae, quibus post
offensam et eiectionem de Paradiso Adam et Eva induti sunt. [7] Talaris
tunica dicta eo quod ad talos usque descendat et ad pedes defluat; sicut
pectoralis, quia apud antiquos brevis erat ut tantum pectus operiret, licet
nunc profusior est. [8] Manicleata tunica, id est manicata, eo quod
habeat manicas: quam CHEIRODUTEN Graeci vocant. [9] Dalmatica vestis primuM in
Dalmatia, provincia Graeciae, texta est, tunica sacerdotalis candida cum clavis
ex purpura. [10] Russata, quam Graeci phoeniceam vocant, nos coccinam,
repertam a Lacedaemoniis ad celandum coloris similitudine sanguinem quotiens
quis in acie vulneraretur, ne contemplanti adversario animus augesceret. Hanc
sub consulibus Romani usi sunt milites; unde etiam russati vocabantur. Solebat
etiam pridie quam dimicandum esset ante principia proponi, quasi admonitio et
indicium futurae pugnae. [11] Laculata
est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos aut additos acu. Iacinthina vestis est
aerio colore resplendens. [12] Molochinia, quae malvarum stamine
conficitur; quam alii molocinam, alii malvellam vocant. [13] Bombycina
e bombyce vermiculo qui longissima ex se fila generat, quorum textura
bombycinum dicitur; conficiturque in insula Coo. Apocalama. [14]
Serica a serico dicta, vel quod eam Seres primi misurunt. Holoserica tota
serica; OLON enim totum. Tramoserica stamine lineo, trama ex serico.
Holo(por)phyra tota ex purpura; OLON enim totum. [15] Byssina candida
confecta ex quodam genere lini grossioris. Sunt
qui et genus quoddam lini byssum [esse] existimant. [16] Fibrina
[tramam de fibri lana habens]. Caprina. Masticina et mena. [17] Linea,
quia ex solo lino fit. Linostema vestis est ex lana linoque contexta: et dicta
linostema quia in stamine linum, in trama lanam habet. [18]
Recta dicitur vestis quam sursum versum stantesque texunt. Segmentata zonis
quibusdam et quasi praecisamentis ornata; nam et particulas cuicumque materiae
abscisas praesegminas vocant. [19] Levidensis, quod raro filo sit leviterque densata.
Pavitensis contraria levidensi dicta, quod graviter pressa atque calcata sit.
[20] Citrosa, quasi concrispa ad similitudinem citri. Naevius (Bell.
Pun. 10):
Pulchra quae ex auro vestemque citrosam.
Velenensis tunica est quae affertur ex insulis.
[21] Exotica vestis peregrina deforis veniens, ut in Hispania a
Graecis. Polymita multicoloris; polymitus enim textus multorum colorum est.
Acupicta vestis acu textilis vel acu ornata. [22] Eadem et Phrygia;
huius enim artis periti Phrygii omnes dicuntur, sive quia in Phrygia inventa
est; unde et artifices, qui id faciunt, Phrygiones dicuntur. Vergilius (Aen.
3,484):
Phrygiam chlamydem.
[23] Trilicis a tribus liciis, quia est et simplex et bilex. Ralla, quae vulgo rasilis
dicitur. Interpola vestis illa vocatur quae dum sit vetus ad novam speciem
recuratur. [24] Pannucia nuncupata quod sit diversis pannis obsita. Colobium dictum quia longum est et sine manicis, antiqui enim magis hoc
utebantur. Levitonarium est colobium lineum sine manicis, quale Aegyptii
monachi utuntur. [25] Lumbare vocatur quod lumbis religetur, vel quod
lumbis haereat. Hoc in Aegypto et Syria non tantum feminae sed et viri utuntur.
Vnde et Ieremias trans Euphraten tulit lumbare suum, ibique illud in foramine
petrae abscondit, et postea scissum repperit. Hoc a quibusdam et renale
dicitur, quia [in] renibus alligatur. [26] Limus est vestis quae ab
umbilico usque ad pedes producitur. Haec autem vestis habet in extremo sui purpuram
limam, id est fluxuosam; unde et nomen accepit, nam limum obliquum dicimus.
[27] Licinum vocatum quod textura eius ligata sit in totum; quasi
diceret liginum, C pro G littera commutata. [28] Armilausa vulgo vocata quod ante
et retro divisa atque aperta est, in armos tantum clausa; quasi armiclausa, C
littera ablata. [29] Camisias vocari quod
in his dormimus in camis, id est in stratis nostris. Femoralia appellata eo
quod femora tegant. Ipsae et bracae, quod sint breves et verecunda
corporis his velentur. [30] Tubrucos vocatos quod tibias bracasque
tegant. Tibraci, quod a braciis ad tibias usque perveniant.