XXIII. DE PROPRIO QVARVNDAM GENTIVM HABITV.
[1] Quibusdamautem nationibus sua cuique propria vestis est, ut
Parthis sarabarae, Gallis linnae, Germanis renones, Hispanis stringes, Sardis
mastrucae. [2] Sarabarae sunt fluxa ac sinuosa vestimenta, de quibus
legitur in Danielo (3,94): 'Et sarabarae eorum non sunt inmutatae.' Et
Publilius (19):
Vt quid ergo in ventre tuo Parthi sarabaras
suspenderunt?
Apud quosdam autem sarabarae quaedam capitum tegmina nuncupantur, qualia
videmus in capitibus Magorum picta. [3] Linnae saga quadra et mollia sunt.
De quibus Plautus (frag. 176):
Linna coopertus est textrino Gallia.
[4] Renones sunt velamina humerorum et pectoris usque umbilicum, atque
intortis villis adeo hispida ut imbrem respuant. Quos vulgo reptos vocant, eo
quod longitudo villorum quasi reptat. De quibus Sallustius (Hist. 3,104):
'Germani intectum renonibus corpus tegunt.' Dicti autem renones a Reno
Germaniae flumine, ubi his frequenter utuntur. [5] Mastruca vestis
Germanica ex pelliculis ferarum, De qua Cicero pro Scauro (45): 'Quem purpura
regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit?' Mastruca autem quasi
monstruosa, eo quod qui ea induuntur quasi in ferarum habitum transformantur. [6] Dinoscuntur et gentes ita habitu sicut et lingua discordes.
Persae brachia et crura lin[e]amentis, caput tiara tegunt; eminent apicibus
fastigiatis Alani; horrent et male tecti cum latratoribus linguis Scotti;
sagati sunt Alamanni, linteati Indi, gemmati Persae, sericati Seres, pharetrati
Armenii. [7] Nonnullae etiam gentes non solum in vestibus sed et in
corpore aliqua sibi propria quasi insignia vindicant: ut videmus cirros
Germanorum, granos et cinnibar Gotorum, stigmata Brittonum. Circumcidunt quoque
Iudaei praeputia, pertundunt Arabes aures, flavent capitibus intectis Getae,
nitent Albani albentibus crinibus. Mauros habet tetra nox corporum, Gallos
candida cutis; sine equis inertes extant Alani; nec abest gens Pictorum, nomen
a corpore, quod minutis opifex acus punctis et expressus nativi graminis sucus
inludit, ut has ad sui, specimen cicatrices ferat, pictis artubus maculosa
nobilitas. [8] Habet et sexus institutam speciem habitus; ut in viris
tonsi capilli, in mulieribus redundantia crinium, quod maxime virginibus
insigne est; quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulatus in
verticem ipsam capitis sui arcem ambitu crinium contegat.