XXV. DE PALLIIS FEMINARVM. [1]
Regillum est praelatum reginarum amiculum; unde et appellatum. Peplum matronale
pallium ex purpura signatum, cuius fimbriae aurei staminis summitate
resplendent. [2] Palla est quadrum pallium muliebris vestis, deductum
usque ad vestigia, quod ad fixis in ordinem gemmis. Et palla dicta APOTOU
PALLEIN, id est a mobilitate, quae est circa finem huiusmodi indumenti; sive
quod rugis vibrantibus sinuata crispetur. [3] Stola matronale
operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in laevum humerum
mittitur: stola autem Graece vocatur quod superemittatur. [4] Idem et
ricinium Latino nomine appellatum eo quod dimidia eius pars retro reicitur;
quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autem mavortem
quasi Martem; signum enim maritalis dignitatis et potestatis in eo est. Caput
enim mulieris vir est; inde et super caput mulieris est. [5] Amiculum
est meretricum pallium lineum. Hunc apud veteres matronae in adulterio
deprehensae induebantur, ut in tali amiculo potius quam in stola polluerent
pudicitiam. Erat enim apud veteres hoc signum meretriciae vestis, nunc in
Hispania honestatis. [6]
Theristrum palliolum est quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiae mulieres
velantur, quibus in aestu tutissimo teguntur umbraculo. De quo in Isaia (3,23).
[7] Anaboladium amictorium lineum feminarum quo humeri operiuntur,
quod Graeci vel Latini sindonem vocant.