XXVI. DE STRATV ET RELIQVIS VESTIBVS QVAE IN VSV
HABENTVR.[1] Stragulum vestis est discolor quod manu artificis
diversa varietate distinguitur: dictum autem quod et in stratu et in amictu
aptus sit. De quo Salomon (Prov. 31,22): 'Stragulam vestem sibi fecit.' [2]
Ludices a ludis, id est theatris, vocatos quidam existimant: quum enim
egrediebantur de ludi prostibulo iuvenes, horum velamento tegebant caput et
faciem; quia solet erubescere qui lupanar intraverit. Galnapes. [3]
Fulcra sunt ornamenta lectorum, dicta quod in his fulcimur, id est sustinemur,
vel quod toros fulciant sive caput; quae reclinatoria vulgus appellat.
[4] Cervicalia autem eo quod ponantur sub cervice vel cubito. Pulvillus dictus a pulvinar, qui est divitum lectus. Culcitae vocatae quod
calcentur, id est farciantur, pluma sive tomento, quo molliores calidioresque
sint. [5] Tapeta dicta quod pedibus primum strarentur, quasi tapedia. Sipla tapetaexuna parte
villosa, quasi simpla. Amphitapa ex utraque parte villosa tapeta. Lucilius (13):
Siplae atque amphitapi villis ingentibus molles.
[6] Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt; quae, ut nomen ipsud
indicat, olim tergendis manibus praebebantur. Mappae convivii et epularum
appositarum sunt, quasi manupae, atque ob id nominatae; cuius diminutivum
mapella est. Toralia
longae perpetuaeque mappae, a toro dictae. [7]
Sabanum Graecum est. Facietergium
et manitergium a tergendo faciem vel manus vocatum. Vela dicta quod obiectu suo
interiora domorum velent. [8] Aulaea vela picta et grandia; quae ideo
aulaea dicta sunt quod primum in aula Attali regis Asiae, cui successit populus
Romanus, inventa sunt. [9] Cortinae sunt aulaea, id est vela, de
pellibus, qualia in Exodo leguntur, a quibus tabornaculum extrinsecus
tegebatur. Dictae autem cortinae a coreis, eo quod prius ex pellibus fuissent
factae. Vnde et in eodem tabernaculo legis iubetur cortinas fieri ex pellibus
arietum rubris et ex pellibus iacintinis. [10] Cilicia Arabes
nuncupant velamenta pilis caprarum contexta, ex quibus sibi tentoria faciunt.