XXVII. DE LANIS. [1] Lana a
laniando, id est a vellendo, vocata: hinc et vellus dictum, quod prius lanae
vellerentur, non tonderentur. Linum ex terra oritur, deflexumque nomen eius a
Graeco; nam linum Graeci LINARION dicunt; sive quod sit molle et lene.
[2] Stuppa vero cannabi est sive lini. Haec secundum antiquam
orthographiam stuppa dicta, quod ex ea rimae navium stipentur. Vnde et
stipatores dicuntur, qui in vallibus eam conponunt. [3]
Tomentum appellatum quod aut in filo aut in tela tumeat, nec subtilitatem
habeat. Cannabum
a similitudine cannae vocatum, sive a Graeca etymologia; nam illi cannabum
KANNABIN vocant. [4] Byssum genus est quoddam lini nimium candidi et
mollissimi, quod Graeci papaten vocant. Fibrinum lana est animalium, quos
fibros vocant. Ipsos et castores existimant, quos dum venatores
secuntur, ipsi sibi testiculos adimunt. Aranea vocatur eo quod aeris infusione in
frondibus nutriatur. [5] Sericum dictum quia id Seres primi miserunt;
vermiculi enim ibi nasci perhibentur, a quibus haec circum arbores fila
ducuntur; vermes autem ipsi Graece BOMBUKES nominantur. Placium
est stuppa et quasi crassedo serici, et est Graecum nomen.