XXVIII. DE COLORIBVS VESTIVM. [1]
Tinctura vocata quia tinguitur et in aliam fucata speciem nitoris gratia
coloratur. KOKKON Graeci, nos rubrum seu vermiculum dicimus; est
enim vermiculus ex silvestribus frondibus. [2] Conchylium dictum eo
quod ex conchulis marinis color eius colligitur: idem et ostrum vocatur.
[3] Ostrum, quod pro colore purpurae temperatur, plurimis quidem in
locis, sed optimum in insula Cypro gignitur sive in his quos propius solis
cursus inluminat. [4] Conchylia autem sunt maris, quae circumcisa
ferro lacrimas purpurei coloris emittunt: his collectis color purpureus
temperatur. Et ostrum exinde appellatum dicunt quod ex testae humore elicitur.
[5] Purpura apud Latinos a puritate lucis vocata. Apud Graecos autem
PORFURA dicitur cum adspiratione, apud nos purpura sine adspiratione.
[6] Ferrugo color est purpurae subnigrae quae fit in Hispania, ut
(Virg. Aen. 9,582):
Ferrugine clarus Ibera.
Dicta
autem ferrugo quod omnis purpura prima tinctura eiusmodi coloris existat. [7] Glaucus color est ferrugineus subniger. Elbidum ab elbo colore
vocatum; elbum est enim medius color inter nigrum et album, et elbum ab albo
dirivatum. [8] Luteus color rubicundus, quod est croceus. Nam crocum
lutei coloris est, ut (Virg. Ecl. 4,44):
Croceo mutavit vellera luto.
Menum [quod sit colore nigro; Graeci enim MELAN nigrum dicunt]. Masticinum [quod colorem masticis habeat]. Blatteum. Blavum. Mesticium.
[9] Osticium, quia ex usto est; fit enim ex dependenti fuligine
tectorum egesta assiduis ignibus: unde et color eiusdem tincturae flammeus est.