XXIX. DE INSTRVMENTIS VESTIVM. [1]
Tela pro longitudine staminum dicta, cuius dirivativum est telaria. Insubuli,
quia infra et supra sunt, vel quia insubulantur. Radii dicti quia radendo
fiunt. Pectines, quod pexa fila reddant et inpremant.
[2] Colum, quod sit in longitudine et rotunditate quasi columna.
Fusum, quod per ipsum fundatur quod netum est. Alibrum, quod in eo liberantur fila, id
est solvantur. [3] Calathum leve gestamen ex lino vel canna aut ex
iunco factum, in qua vel pensa ponuntur vel leguntur flores; KALA enim Graece
lignum est, a quo dirivatum est calathum. Nam Latine quasillum dicitur. Cicero
in Philippicis (3,10): 'Aut vero inter quasilla pendatur aurum.' [4]
Pensum mulierum a pendendo dictum; unde pensa et inpensa. Netum. [5]
Fila dicta vel quia ex pilis animalium sunt, vel quia lanificium filis tenuibus
constat in modum pilorum, id est quasi filorum. [6] Mataxa quasi
metaxa, a circuitu scilicet filorum; nam meta circuitus; vel quod transferatur.
Gubellum corrupte a globo dictum per diminutionem, quasi globellum.
[7] Panuliae, quod [ex] eis panni texantur; ipsae enim discurrunt per
telam. Stamen dictum quia rectum stat. Trama, quod via recta transmittatur per
telam; est enim filus intra stamen currens. Licia sunt quibus stamina ligantur,
quasi ligia. Ordire est ä Texere est ä