XXX. DE ORNAMENTIS.
[1] Hactenus de veste: dehinc ad ceterum cultum veniamus.
Ornamenta
dicta eo quod eorum cultu ora vultusque decorentur. Prima ornamenta corona
insigne victoriae, sive regii honoris signum; quae ideo in capite regum
ponitur, ad significandum circumfusos in orbe populos, quibus adcinctus quasi
caput suum coronatur. Haec a Lucilio (1143) corolla, ab Homero (Il. 8,597)
STEFANE dicta est. Huius principium a Libero quodam gentiles existimant, quod
his in potando mota vino capita vincire fasciolis instituerint. Idcirco olim
linei ac lanei generis coronas fuisse, sicut erat in sacerdotibus gentilium.
[2] Nomen coronae hac ex causa vocatum, eo quod initio circum aras
curreretur, atque ad imaginem circuitus vel chori et formatam et nominatam
coronam. [3] Inperatores Romani et reges quidam gentium
aureas coronas utuntur. Persae tiaras gerunt; sed reges rectas, satrapae
incurvas. Reperta
autem tiara a Semiramide Assyriorum regina. Quod
genus ornamenti exinde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses enim
cic[l]adas aureas gerebant partim in vertice, nonnulli in fronte. Non enim
eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium vates infulas, apices, pillea
sive galeria utebantur. [4] Infula est fasciola sacerdotalis capitis
alba in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent, quae infulam
vinciunt; unde et vittae dictae sunt, quod vinciant. Infula autem plerumque
lata erat, plerumque tortilis, de albo et cocco. [5] Apex est pilleum
sutile quod sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est
adligando. Nam virgula, quae in pilleo erat, conectebatur filo, quod fiebat ex
lana hostiae. Galerium pilleum ex pelle caesae hostiae factum. Pilleum autem
dictum a pelle hostiae unde fiebat. [6] Cidarim et ipsud sacerdotum
erat, quod a plerisque mitra vocatur.