XXXI. DE ORNAMENTIS CAPITIS FEMINARVM.
[1] Ornamenta capitis feminarum: diadema, nimbum, capitulum et mitra.
Diadema est ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum, quod in
se circumactis extremitatibus retro adstringitur; et exinde dictum Graece quod
praeligetur. [2]
Nimbus est fasciola transversa ex auro adsuta in linteo, quod est in fronte
feminarum. Plautus (Poen. 348):
Quo magis eam aspicio, tam magis nimbata est.
Nam et lumen, quod circa angelorum capita pingitur, nimbus vocatur, licet et
nimbus sit densitas nubis. [3] Capitulum est quod vulgo capitulare
dicunt. Idem et cappa, vel quod duos apices ut cappa littera habeat, vel quia
capitis ornamentum est. [4] Mitra est pilleum Phrygium, caput
protegens, quale est ornamentum capitis devotarum. [5]
Sed pilleum virorum est, mitrae autem feminarum. Redimicula autem sunt quibus mitra
alligatur. Pilleum autem, ut praediximus, a pelle erat: nam mitra ex
lana est. Ricula est mitra virginalis capitis. [6] Vittae sunt quae
[in] crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli: et vittae dictae
quod vinciunt. Taenia autem est vittarum extremitas dependens diversorum
colorum. Item vitta est qua corona vincitur; taenia vero extrema pars vittae
quae dependet coronae. [7] Reticulum est quod colligit comas, dictum
ab eo quod retinet crines ne effun
dantur. [8]
Discriminalia capitis mulierum sunt vocata ex eo quod caput auro discernant;
nam discriminare dividere dicitur. Antiae sunt cincinni dependentes prope
auriculas; Graeco vocabulo, ab auribus. [9] Acus sunt quibus in
feminis ornandorum crinium conpago retinetur, ne laxius fluant et sparsos
dissipentur capillos. [10] Inaures ab aurium foraminibus nuncupatae,
quibus pretiosa grana lapidum dependent. Harum usus in Graecia: puellae utraque
aure, pueri tantum [modo] dextra gerebant. [11]
Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque pendentes. Torques autem et
bullae a viris geruntur; feminis vero monilia et catella. Dictae autem torques
quod sint tortae, et bullae quod similes sint rotunditate bullis quae in aqua
vento inflantur. [12] Monile ornamentum ex gemmis est, quod solet ex
feminarum pendere collo; dictum a munere. Hoc etiam et serpentum dicitur, quia
constat ex amphorulis quibusdam aureis, gemmisque variis in modum facturae
serpentis. Nonnulli hoc et (segmentum dicunt, ut Iuvenalis (2,124):)
Segmenta et longos habitus;
licet et segmentatas vestes dicamus, ut ipse (6,89):
Et segmentatis dormisset parvola cunis.
[13] Plerumque autem et per munile omnia ornamenta matronarum
significantur, quidquid illis munere datur. [14] Murena vulgo vocatur
quod scilicet auri metallo in virgulis lentescente quaedam ordinis flexuosi
catena contexitur in similitudinem murenae serpentis, quae ad collum ornandum
aptatur. Haec interdumauri atque argenti texitur virgulis. Vnde et in Canticis
dicitur canticorum (1,10): 'Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas
argento.' [15] Catellae sunt catenulae colli invicem se
conprehendentes in modum catenae; unde et appellatae. [16] Dextras
communes esse virorum ac feminarum, quia utriusque sexus dexterae sunt.
Armillae autem proprie virorum sunt, conlatae victoriae causa militibus ab
armorum virtute: unde et quondam vulgo viriolae dicebantur. Ab intellectu autem
circuli armilla non discrepat, quia ipsa quoque hoc, ubi ponitur, ambiendo
constringit; sed armilla latius extenditur, circulus rotundus fit.
[17] Fibulae sunt quibus pectus feminarum ornatur, vel pallium tenetur
a viris in humeris, seu cingulum in lumbis. Lunulae sunt ornamenta mulierum, in lunae
similitudinem bullulae aureae dependentes. [18]
Specula sunt in quibus feminae vultus suos intuuntur. Dictum autem speculum vel
quod ex splendore reddatur, vel quod ibi feminae intuentes considerent speciem
sui vultus et, quidquid ornamenti deesse viderint, adiciant. [19]
Periscelides sunt apud feminas crurum ornamenta quibus gressus earum ornantur. Olfactoriola vascula
sunt muliebria quibus odoramenta gestantur.