XXXII. DE ANVLIS. [1] Primus
Prometheus fertur circulum ferreum incluso lapide digito circumdasse; qua
consuetudine homines usi anulos habere coeperunt. Anuli autem per diminutionem
dicti a circulis et anis, qui sunt circum brachia et circum crura; unde et
signa eorum per diminutionem sigilla: nam signa maiora sunt, sigilla vero quasi
minora signa. [2] Anulos homines primum gestare coeperunt quarto a
pollice digito, quod eo vena quaedam ad cor usque pertingat, quam notandam
ornandamque aliquo insigni veteres putaverunt. [3] Apud Romanos anuli
de publico dabantur, et non sine discrimine; nam dignitate praecipuis viris
gemmati dabantur, ceteris solidi: anulum aureum neque servus neque libertinus
gestabat in publico, sed anulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo,
servi ferreo; licet et multi honestissimi anulo ferreo utebantur. [4]
Apud veteres ultra unim anulum uti infame habitum viro. Gracchus in Mevium:
'Considerate, Quirites, sinistram eius; en cuius auctoritatem sequimini, qui
propter mulierum cupiditatem ut mulier est ornatus.' Crassus, qui apud Parthos
periit, in senectute duos habuit anulos, causam praeferens quod pecunia ei
inmensa crevisset. Multi etiam Romanorum pro gravitate anulum gestare in digito
abstinuerunt. Feminae non usae anulis, nisi quos virgini sponsus miserat, neque
amplius quam binos anulos aureos in digitis habere solebant. At nunc prae auro nullum feminis leve est atque inmune membrum.
[5] Inter genera anulorum sunt ungulus, Samothracius, Thynius. Vngulus
est gemmatus, vocatusque hoc nomine quia, sicut ungula carni, ita gemma anuli
auro adcingitur. Samothracius aureus quidem, sed capitulo ferreo; a loco ita vocatus.
[6] Thynius purus est, primum in Bithynia fabricatus, quam olim
Thyn(i)am vocabant. Flaccus (Maecenas, frag. 1):
Lucente, mea vita, nec smaragdos
berillosque mihi, Flacce, nec nitentes
(nec) percandida margarita quaero,
nec quos Tunnica lima perpolivit
anellos nec iaspios lapillos.