XXXIII. DE CINGVLIS. [1] Cinctus
est lata zona, et minus lata semicinctium, et utrisque minima cingulum; nam a
cinctu per diminutionem cingulum nominatum. Cinctu autem iuvenes in
exercitatione campestri verecunda velabant; unde et campestris dicebatur.
[2] Balteum cingulum militare est, dictum pro quod ex eo signa
dependant ad demonstrandam legionis militaris summam, id est sex milium
sescentorum, ex quo numero et ipsi consistunt. Vnde et balteus dicitur non
tantum quod cingitur, sed etiam a quo arma dependant. [3] Zona Graecum
est, quam illi ZONARIN, nos cingulum nuncupamus. Strophium est cingulum aureum
cum gemmis. De quo ait Cinna (Catull. 64,65):
Strophio lactantes cincta papillas;
et Prudentius (PERI STEF 25,4):
Nomen hoc gemmae strophio inligata est.
[4] Limus est cinctus quem publici habebant servi: et dictus limus
quia transversas habebat purpuras, id est limas. Caltulum cinguli genus, a coacto loro
dictum. Fibula Graecum est, quam illi ðfiblinð dicunt, quod ligat. Subfibulum,
subligaculum. [5] Redimiculum est quod subcinctorium sive bracile
nuncupamus, quod descendens per cervicem et a lateribus colli divisum, utrumque
alarum sinus ambit atque hinc inde subcingit, ut constringens latitudinem
vestiat corpus, contrahat atque coniungendo conponat. Hunc vulgo brachilem,
quasi brachialem, dicunt, quamvis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. Subcinctorium autem vocatum quod, ut dictum est, sub brachiis ductum
alarum sinum ambit atque hinc inde subcingit. [6] Fascia est qua
tegitur pectus et papillae conprimuntur, atque crispanti cingulo angustius
pectus artatur: et dicta fascia quod in modum fasciculi corpus alligat. Hinc et fasciolae, quibus vulnera conligantur. [7] Vitta dicta
quod ea pectus vincitur instar vitis ligantis. Limbus est quam nos ornaturam
dicimus. [8] Fasciola est quae ambit extremitatem vestium, aut ex
filis, aut ex auro contexta adsutaque extrinsecus in extrema parte vestimenti
vel chlamydis. De
qua Vergilius dicit (Aen. 4,137):