Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIII. DE RELIQVIS QVAE IN VSV HABENTVR. [1] Baculus a Bacco repertore vitis fertur inventus, quo homines moti vino inniterentur. Sicut autem a Bacco baculus, ita a baculo bacillum per diminutionem. [2] Fustes, quod praefixi in terram stent, quos palos rustici vocant; quibus iuvenes pro criminibus feriuntur. Vectes dicti quod manibus vectentur, unde ostia saxaque velluntur. [3] Forfices: secundum etymologiam, si a filio dicuntur, F ponitur, ut forfices quae sunt sartorum; si a pilo, P, ut forpices quae sunt tonsorum; si ab accipiendo, C, ut forcipes, eo quod formum capiant, quae sunt fabrorum. [4] Formum enim dixerunt antiqui calidum; unde et formosus. Novacula [eo quod innovet faciem]. Pectines dici eo quod pexos capillos faciant atque conpositos. Calamistrum acus est quae calefacta et adhibita calefacit et intorquet capillos. [5] Vnde et calamistrati appellantur qui comam torquent. Clavis dicta quod claudat et aperiat. Catenatum, quod capiendo teneat. Horologia, quod ibi horas legamus, id est colligamus; est enim in solariis positum, ubi a clavo per lineas currit umbra, ut quamcumque diei horam ostendat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL