Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis Etymologiarum libri XX IntraText CT - Text |
XXVI. DE NOTIS DIGITORVM. [1] Sunt quaedam et digitorum notae, sunt et oculorum, quibus secum taciti proculque distantes conloquuntur. Sicut mos est militaris, ut quotiens consentit exercitus, quia voce non potest, manu promittat. Alii, quia voce non possunt, gladiorum motu salutant. [2] Ennius de quadam inpudica (Naev. Com. 75):
ñ Quasi in choro
pila
ludens da[ta]tim dat sese et communem facit.
Alium tenet, alii adnutat, alibi manus
est occupata, alii pervellit pedem,
alii dat anulum [ex]spectandum, a labris
alium invocat, cum alio cantat; adtamen
aliis dat digito litteras.
Et Salomon (Proverb. 6,13): "Annuit oculo, terit pede, digito loquitur"