Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rufinus Widl
Apollo et Hyacinthus

IntraText CT - Text

  • 1. Oebalus, deinde Apollo, Hyacinthus, Melia, Zephyrus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

1. Oebalus, deinde Apollo, Hyacinthus, Melia, Zephyrus

 

Oebalus: Ah, Nate! Vera loqueris: at metuo tamen,
Apollo ne fors perdat hoc igne Oebalum.

(Accedit Apollo.)

Apollo: Apollo vestras audit, o credite! preces
Suamque pollicetur his terris opem,
Recipere si velitis hunc modo exsulem
Iramque fulminantis exosum Iovis.

Oebalus: Quid? Numen hac sub veste pastoris latens
In nostra præsens regna suscipi cupit?

Hyacinthus: En Genitor! ut lusisse nos superi solent!
Iam tibi medelam sæva post vulnera Deus
Adfert, tuamque regiam præsens beat.

Melia: O quam beato sidere hæc nubila dies
Nos recreat, ipse Apollo dum nostros lares
Optatus hospes visitat! O quantus decor!
Quæ forma! quanta dignitas! Quanta omnibus
Gloriaque membris atque maiestas sedet!

Apollo: Melia! quid in pastore tam dignum vides
Suspensa quod mirere?

Melia: Video.

Apollo: Et quid vides?
Eloquere pulchra!

Melia: Video pulchrum Apollinem,
Cui cum Parente corda iamdudum obtuli.

Apollo: Quod obtulisti pectus, haud revoca amplius;
Hoc inter orbis dona præprimis placet.

Zephyrus: (Hyacinthe! quantum timeo præsentem Deum!)

Hyacinthus: (Me quoque tremenda dignitas timidum facit.)

Apollo: Hyacinthe! amicum semper addictum tibi
Habebis in me, amare si Deum potes.

Hyacinthus: O quanta res, diligere si Hyacinthum potes!

Zephyrus: (Heu! nunc amatum Apollo mihi puerum rapit!)

Oebalus: Dies beata! Numen o sanctum! meos,
Manere si dignaris, ingredere Lares,
Diuque me rogante nobiscum mane.

Apollo: Habebis in me, crede, tibi facilem Deum.

Iam pastor Apollo
Custodio greges,
Nixus et baculo
Vigilans sto;
Iam pascere nolo
Et visito reges,
Iam medicinas
Mortalibus do.
Moestus levare
Aegros iuvare
Est sola tangens
Apollinem res:
Hic me manente,
Vobis favente,
Rex omni rege
Beatior es.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License