| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
PROLOG. – [1] Accepi per communem amicum fraternae erga me sollicitudinis tuae signa, et curam sincerissimae charitatis gratulanter agnovi. Ac ne quid maligni rumores, in quantum se auribus tuis subtrahere nequeunt, formidinis tibi aut anxietatis inferrent; absolvere te ab omni scrupulo, quantum epistolari licuit sermone, curavi: in tantum studens omnia plenissima veritate tibi pandere, ut quia non potuisti in totum quae ab adversantibus disseminantur audire, per me ipsum queas quidquid de nobis ad inanem invidiam fertur referturque cognoscere. Sed insinuanda prius sanctitati tuae est qualitas quaestionis, de qua ista nascuntur: quo tibi magis pateat falsitas obloquentium et videas quam [77B] lucem quibus tenebris conentur obducere.