Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Epistula ad Rufinum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. I. – [2] Pelagiana igitur haeresis, quo dogmate catholicam fidem destruere adorta sit, et quibus impietatum venenis viscera Ecclesiae atque ipsa vitalia corporis Christi voluerit occupare, notiora sunt quam ut opere narrationis indigeant. Ex his tamen una est blasphemia, nequissimum et subtilissimum germen aliarum, qua dicunt Gratiam Dei secundum merita hominum dari. Cum enim primum tantam naturae humanae vellent astruere sanitatem [Alias sanctitatem], ut per solum liberum arbitrium posset assequi Dei regnum: eo quod tam plene ipso conditionis suae praesidio juvaretur, ut habens naturaliter rationalem intellectum, facile bonum eligeret, [77C] malumque vitaret et ubi in utraque parte libera essent opera voluntatis, non facultatem his qui mali sunt ad bonum deesse, sed studium. Cum ergo, ut dixi, totam justitiam hominis ex naturali vellent [78A] rectitudine ac possibililate subsistere, atque hanc definitionem doctrina sana respueret; damnatum a catholicis sensum, et multis postea haereticae fraudis varietatibus coloratum, hoc apud se ingenio servaverunt, ut ad incipiendum, et ad proficiendum, et ad perseverandum in bono necessariam homini Dei gratiam profiterentur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL