| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
CAP. IV. – [5] Sed quis nescit cur ista privatim de stomacho garriant, et publice de consilio conticescant? [79D] Volentes enim in sua justitia magis quam [80A] in Dei gratia gloriari, moleste ferunt quod his quae adversum excellentissimae auctoritatis virum, inter multas collationes asseruere, resistimus. Nec dubitant, si quam hinc moverint quaestionem, in qualibeit frequentia sacerdotum, in qualibet congregatione populorum, centenis sibi beatissimi Augustini voluminibus obviandum. Quae cum cordibus audientium manifestare coeperint potentissimam Christianae fidei veritatem, et de fontibus divini eloquii praesentium animos inundare, quis fidelium, quis piorum, recognitis et commendatis sibi salutis suae causis, amaritudinem istam volet fumosae recipere vanitatis? Ego quidem etiam hoc de divitiis misericordiae Dei spero, quod quos nunc libero falli arbitrio suo, et ab humilitatis via patitur evagari, non [80B] usquequaque neque in finem sit intelligentia fraudaturus; sed hunc ipsum in longinquiora progressum, ideo ab eo tardius revocari, ut opus gratiae ejus majore gloria celebretur, cum sibi etiam adversantium corda subdiderit, quibus de virtutum studio exortum est periculum, et de morum probitate discrimen. Non quia quisquam carere his debeat, sed quia miserrimus eorum usus est, cum ex naturali putantur facultate prodisse; aut ex largitate quidem gratiae, sed aliquo vel boni operis, vel bonae voluntatis merito praecedente venisse.