Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Prosper Tiro Aquitanus
Epistula ad Rufinum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. V. – [6] Asserum quidem haec quibusdam sanctarum Scripturarum testimoniis, sed non rationabiliter assumptis. Ad defensionem enim alicujus definitionis ea promenda sunt, quae alteri intellectui, [80C] a quo videtur definitio dissonare, non cedant, et eam regulam, cui sunt aptata, non deserant. Dictum ergo aiunt libero arbitrio utentibus: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficium: tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. xi,28). Quod ad omnes homines volunt pertinere, laborantes in incerto istius vitae oneratosque peccatis, ut qui voluerint mansuetudinem et humilitatem Salvatoris imitari, et jugum mandatorum ejus subire, inveniant requiem animabus suis in spe vitae aeternae; qui autem haec facere noluerint, sua culpa careant salute; quam si voluissent, potuerant obtinere. Sed audiant et [80D] dictum a Domino libero arbitrio utentibus: Sine [81A] me nihil potestis facere (Joan. xv,5); et, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. vi,44); et, Nemo potest venire ad me nisi datum ei fuerit a Patre meo (Ibid. 66); et, Sicut Pater vivificat mortuos, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. v,21); et, Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. x,22). Quae omnia cum sint incommutabilia, et nequeant ulla interpretatione in sensum alium detorqueri, quis ambigat tunc liberum arbitrium cohortationi vocantis obedire, cum in illo gratia Dei affectum credendi obediendique generaverit? Alioquin sufficeret moneri hominem, non etiam in ipso novam fieri voluntatem, sicut scriptum est: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. viii,35, [81B] juxta LXX); et sicut ait Apostolus: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. ii,13). Pro qua bona voluntate, nisi quam in ipsis operatus est Deus, ut quod donaverat velle, donaret et facere.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL