| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Prosper Tiro Aquitanus Epistula ad Rufinum IntraText CT - Text |
CAP. VI. – [7] Dicunt etiam ad demonstrandam liberi arbitrii facultatem, magnum in centurione Cornelio exstare documentum: eo quod ante gratiae perceptionem timens atque orans Deum, eleemosynis, et jejuniis, et orationi spontaneo studio fuerit intentus (Act. x,2); atque ob hoc divino testimonio laudatus, donum regenerationis acceperit. Neque intelligunt omnem illam praeparationem Cornelii per Dei gratiam fuisse collatam (Vide synodum Arausicanam infra). Siquidem cum sanctus Petrus per visionem [81C] omne genus animalium, de baptizando Cornelio, ac perinde de omnibus gentibus doceretur, atque ille immundum et indiscretum cibum Judaica observantia recusaret, trina ad eum vox facia est dicens, Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris (Act. x,15). Quo satis aperte ostenditur omnia bona opera quae in Cornelio praecesserunt, Dei gratia ad emundationem ipsius inchoasse: ut cui Dominus jam impertierat hoc donum, non dubitaret Apostolus conferre sacramentum, ne novae et necdum revelatae vocationis vacillaret exordium, nisi per ipsa indicia praecedentium studiorum, Deum in assumendis constaret operatum. Non enim omnium est fides (II Thess. iii,2); nec omnes credunt Evangelio (Rom. x,16). Sed qui credunt, Dei aguntur Spiritu; qui non credunt, [81D] libero avertuntur arbitrio. Conversio ergo nostra ad Deum non ex nobis, sed ex Deo est: sicut Apostolus dicit, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; et non ex operibus, ne quis glorietur (Ephes. ii,8).